Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/98

Haec pagina nondum emendata est


His rebus uti occurrant, excogitauere quandam rationem, ut reliquis ipsorum institutis consentaneam, ita ab nostris (apud quos aurum tanti fit, ac tam diligenter conditur) longissime abhorrentem, eoque nisi peritis non credibilem.

Nam quum in fictilibus e terra uitroque elegantissimis quidem illis, sed uilibus tamen edant bibantque. ex auro, atque argento non in communibus aulis modo, sed in priuatis etiam domibus, matellas passim, ac sordidissima quaeque uasa conficiunt.

Ad haec catenas & crassas compedes, quibus cohercent seruos; ijsdem ex metallis operantur.

Postremo quoscunque aliquod crimen infames facit, ab horum auribus anuli dependent aurei, digitos aurum cingit, aurea torques ambit collum, & caput denique auro uincitur.

Ita omnibus curant modis, uti apud se aurum argentumque in ignominia sint, atque hoc pacto fit, ut haec metalla, quae caeterae gentes non minus fere dolenter ac uiscera sua distrahi patiuntur, apud Utopienses, si semel omnia res postularet efferri, nemo sibi iacturam unius fecisse assis uideretur.

Margaritas praeterea legunt in littoribus, quin in rupibus quibusdam adamantes ac pyropos quoque; neque tamen quaerunt, sed oblatos casu, perpoliunt.

His ornant infantulos, qui ut primis pueritiae annis, talibus ornamentis gloriantur, ac superbiunt; sic ubi plusculum accreuit aetatis, cum animaduertunt eiusmodi nugis non nisi pueros uti,