omnium praesentes oculi necessitatem aut consueti laboris, aut ocij non inhonesti faciunt. Quem populi morem necesse est omnium rerum copiam sequi. atque ea quum aequabiliter ad omnes perueniat, fit nimirum, ut inops esse nemo aut mendicus possit.
In senatu Amaurotico (quem uti dixi terni quotannis omni ex urbe frequentant) ubi primum constiterit; quae res quoque loco abundet, rursum cuius alicubi malignior prouentus fuerit, alterius inopiam, alterius protinus ubertas explet, atque id gratuito faciunt, nihil uicissim ab his recipientes quibus donant.
Sed quae de suis rebus unicuipiam urbi dederint, nihil ab ea repetentes, ab alia cui nihil impenderunt, quibus egent accipiunt.
Ita tota insula uelut una familia est.
At postquam satis prouisum ipsis est, (quod non antea factum censent, quam in biennium propter anni sequentis euentum prospexerint) tum ex his quae supersunt magnam uim frumenti, mellis, lanae, lini, ligni, cocci, & conchyliorum, uellerum, cerae, seui, corij, ad haec animalium quoque in alias regiones exportant. quarum rerum omnium, septimam partem inopibus eius regionis dono dant, reliquam precio mediocri uenditant, quo ex commercio, non eas modo merces, quibus domi egent, (nam id fere nihil est praeter ferrum) sed argenti atque auri praeterea, magnam uim in patriam reportant.
Cuius rei diutina consuetudine supra quam