distantes, nomine quanque suo cognitas.
Has colunt Syphogranti, quarum unicuique triginta familiae uidelicet ab utroque latere quindecim sunt adscriptae, cibum ibi sumpturae.
Obsonatores cuiusque aulae, certa hora conueniunt in forum, ac relato suorum numero, cibum petunt.
Sed prima ratio aegrotorum habetur, qui in publicis hospitijs curantur.
Nam quatuor habent in ambitu ciuitatis hospitia, paulo extra muros tam capacia ut totidem oppidulis aequari possint, tum ut neque aegrotorum numerus quamlibet magnus anguste collocaretur, & per hoc incommode, tum quo hij qui tali morbo tenerentur, cuius contagio solet ab alio ad alium serpere, longius ab aliorum coetu semoueri possint.
Haec hospitia ita sunt instructa, atque omnibus rebus quae ad salutem conferant referta, tum tam tenera ac sedula cura adhibetur, tam assidua medicorum peritissimorum praesentia, ut quum illuc nemo mittatur inuitus, nemo tamen fere in tota urbe sit, qui aduersa ualetudine laborans, non ibi decumbere quam domi suae praeferat.
Quum aegrotorum obsonator cibos ex medicorum praescripto receperit, deinceps optima quaeque inter aulas aequabiliter pro suo cuiusque numero distribuuntur, nisi quod principis, pontificis, & Tranibororum respectus habetur, ac legatorum etiam, & exterorum omnium (si qui sunt, qui pauci ac raro sunt) sed hijs quoque cum adsunt, domicilia certa atque instructa parantur, Ad has aulas prandij, coenaeque statis horis tota