Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/75

Haec pagina nondum emendata est

quantum annonae consumat urbs, & circuniectus urbi conuentus, tamen multo amplius & sementis faciunt, & pecudum educant, quam quod in suos usus sufficiat, reliquum impartituri finitimis.

Quibuscunque rebus opus est, quae res ruri non habentur, eam suppellectilem omnem ab urbe petunt, & sine ulla rerum commutatione, a magistratibus urbanis nullo negocio consequuntur.

Nam illo singulo quoque mense, plerique ad festum diem conueniunt.

Quum frumentandi dies instat, magistratibus urbanis agricolarum phylarchi denunciant, quantum ciuium numerum ad se mitti conueniat, quae multitudo frumentatorum, quum ad ipsum diem opportune adsit, uno prope sereno die tota frumentatione defunguntur. Urbium qui unam norit, omnes nouerit, ita sunt inter se (quatenus loci natura non obstat) omnino similes.

Depingam igitur unam quampiam (neque enim admodum refert quam) Sed quam potius, quam Amaurotum! qua nec ulla dignior est, quippe cui senatus gratia reliquae deferunt, nec ulla mihi notior, ut in qua annos quinque perpetuos uixerim.

Situm est igitur Amaurotum, in leni deiectu montis, figura fere quadrata.

Nam latitudo eius paulo infra collis incoepta uerticem, millibus