ibi fuere. atque ideo rusticarum peritiores rerum, instituantur, alios
anno sequente docturi, ne si pariter omnes ibi noui, agricolationisque rudes essent, aliquid in annona per imperitiam peccaretur.
Is innouandorum agricolarum mos, & si solennis sit, ne quisquam inuitus asperiorem uitam cogatur continuare diutius, multi tamen quos rusticae rei studium natura delectat, plures sibi annos impetrant.
Agricolae terram colunt, nutriunt animalia, ligna comparant, atque in urbem qua commodum est, terra, mariue conuehunt.
Pullorum infinitam educant multitudinem, mirabili artificio.
Neque enim incubant oua gallinae, sed magnum eorum numerum calore quodam aequabili fouentes animant, educantque, hi simul atque e testa prodiere, homines, uice matrum comitantur, & agnoscunt.
Equos alunt perquam paucos, nec nisi ferocientes, neque alium in usum quam exercendae rebus equestribus iuuentuti.
Nam omnem, seu colendi, seu uehendi laborem, boues obeunt, quos (ut fatentur) equis impetu cedere, sic patientia uincere, nec tot obnoxios morbis putant, ad haec minore impendio, & operae, & sumptus ali, ac denique laboribus emeritos, in cibum tandem usui esse.
Semente in solum panem utuntur.
Nam aut uuarum uinum bibunt, aut pomorum, pirorumue, aut denique aquam nonnunquam meram, saepe etiam, qua mel, aut glycyrizam incoxerint, cuius haud exiguam habent copiam.
Quum exploratum habeant (habent enim certissimum)