contra nemo sit prorsus exspes, obediendo ac perferendo, bonamque de se prebendo spem, emendatioris in posterum uitae, posse his modis fieri, ut libertatem aliquando recuperet. quippe nullo non anno restitutis aliquot commendatione patientiae.
Haec quum dixissem atque adiecissem nihil mihi uideri causae, quare non hic modus haberi uel in Anglia possit, multo maiore cum fructu, quam illa iustitia, quam iuris ille peritus tantopere laudauerat, Sub haec ille, nempe iureconsultus, Nunquam inquit istud sic stabiliri queat in Anglia, ut non in summum discrimen adducat rempublicam & simul haec dicens, commouit caput, ac distorsit labrum, atque ita conticuit.
Et omnes qui aderant, pedibus in eius ibant sententiam.
Tum Cardinalis non est, inquit, procliue diuinare, commodene an secus res cessura sit, nullo prorsus facto periculo.
Uerum si pronuntiata mortis sententia, differri executionem iubeat princeps, atque hunc experiatur morem, cohibitis asylorum priuilegijs.
Tum uero si res comprobetur euentu esse utilis, rectum fuerit eam stabiliri. alioqui tunc quoque afficere supplicio eos, qui sunt ante damnati, neque minus e republica fuerit, neque magis iniustum, quam si nunc idem fieret, nec ullum interea nasci ex ea re potest periculum.
Quin mihi certe uidentur errones quoque ad eundem posse modum non pessime tractari, in quos hactenus tam multis aeditis legibus,
nihil promouimus tamen.