Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/49

Haec pagina nondum emendata est

indici praemia decreta sunt; libero pecunia, seruo libertas. utrique uero uenia atque impunitas conscientiae, ne quando persequi malum consilium quam poenitere sit tutius.

Huius rei haec lex atque hic ordo est, quem dixi. qui quantum habeat humanitatis & commodi, facile patet. quando sic irascitur, ut uitia perimat seruatis hominibus, atque ita tractatis, ut bonos esse necesse sit. & quantum ante damni dederunt, tantum reliqua uita resartiant. porro ne ad pristinos relabantur mores, adeo nullus est metus, ut uiatores quoque quibus iter aliquo institutum est, non alijs uiae ducibus sese tutioreis arbitrentur, quam seruis illis ad quamque regionem subinde commutatis.

Nempe ad perpetrandum latrocinium nihil habent usquam non importunum; manus inermes; pecunia tantum sceleris index; deprehenso parata uindicta; neque spes ulla prorsus fugiendi quoquam.

Quo enim pacto falleret ac tegeret fugam; homo nulla uestium parte populo similis; nisi abeat nudus! quin sic quoque fugientem proderet auricula.

At ne inito saltem consilio coniurent in rempublicam id demum scilicet periculum est. quasi in tantam uenire spem ulla possit uicinia non tentatis ac sollicitatis ante multarum regionum seruitijs. quae tantum absunt a facultate conspirandi; ut ne conuenire quidem; & colloqui aut salutare se mutuo liceat; ut credantur interim id consilium intrepide credituri suis; quod reticentibus periculosum, prodentibus maximo esse bono sciant.

Quum