pater benignissime homini uitam eripi propter ereptam pecuniam prorsus iniquum esse.
Siquidem cum humana uita ne omnibus quidem fortunae possessionibus paria fieri posse arbitror.
Quod si laesam iustitiam, si leges uiolatas, hac rependi poena dicant, haud pecuniam; quid ni merito summum illud ius, summa uocetur iniuria! Nam neque legum probanda sunt tam Manliana imperia, ut sicubi in leuissimis parum obtemperetur, illico stringant gladium; neque tam Stoica scita, ut omnia peccata adeo existiment paria, uti nihil iudicent interesse, occidatne aliquis hominem, an nummum ei surripiat, inter quae (si quicquam aequitas ualet) nihil omnino simile aut affine.
Deus uetuit occidi quenquam, & nos tam facile occidimus ob ademptam pecuniolam! Quod si quis interpretetur, illo dei iussu interdictam necis potestatem, nisi quatenus humana lex declaret occidendum, quid obstat quo minus homines eodem modo constituant inter se, quatenus stuprum admittendum sit, adulterandum, peierandum! Siquidem quum deus non alienae modo, uerum etiam suae cuique mortis ius ademerit, si hominum inter se consensus de mutua cede, certis placitis consentientium, adeo debet ualere, ut illius praecepti uinculis eximat suos satellites, qui sine ullo exemplo dei, eos interemerint, quos humana sanctio iussit occidi; an non hoc pacto praeceptum illud dei tantum iuris est habiturum, quantum humana iura permiserint! ac fiet nimirum