Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/39

Haec pagina nondum emendata est


Nam Gallias infestat alia praeterea pestis pestilentior, Tota patria stipendiarijs, in pace quoque (si illa pax est) oppleta atque obsessa militibus, eadem persuasione inductis, qua uos ociosos hic ministros alendos esse censuistis. nempe quod Morosophis uisum est, in eo sitam esse publicam salutem, si in promptu semper adsit ualidum, firmumque praesidium, maxime ueteranorum. neque enim confidunt inexercitatis quicquam, ut uel ideo quaerendum eis bellum sit, ne imperitos habeant milites, & homines iugulandi gratis, ne (ut habet facete Salustius) manus aut animus incipiat per ocium torpescere.

At quam sit perniciosum huiusmodi beluas alere, & Gallia suo malo didicit, & Romanorum, Carthaginensium, ac Syrorum, tum multarum gentium exempla declarant, quorum omnium non imperium modo, sed agros quoque, atque adeo urbes ipsas parati ipsorum exercitus alijs atque alijs occasionibus euerterunt.

Quam uero non magnopere necessarium, uel hinc elucescit, quod ne Galli quidem milites armis ab unguiculis exercitatissimi cum euocatis comparati uestris, admodum saepe gloriantur superiores sese discessisse, ut ne quid dicam amplius, ne praesentibus uidear adblandiri uobis.

Sed nec uestri illi uel opifices urbici, uel rudes atque agrestes agricolae ociosos generosorum stipatores creduntur ualde pertimescere, nisi aut hi quibus ad uires atque audaciam corpus contigit ineptius, aut quorum animi uis inopia