sunt potentes.
Caeterum uideberis plane rem te atque isthoc animo tuo tam generoso, tam uere philosopho
dignam facturus, si te ita compares, ut uel cum aliquo priuatim incommodo ingenium tuum atque industriam, publicis rebus accommodes, quod nunquam tanto cum fructu queas, quanto si a consilijs fueris magno alicui principi, eique (quod te facturum certe scio) recta atque honesta persuaseris. nempe a principe bonorum, malorumque omnium torrens in totum populum, uelut a perenni quodam fonte promanat.
In te uero tam absoluta doctrina est, ut uel citra magnum rerum usum, porro tanta rerum peritia, ut sine ulla doctrina, egregium consiliarium cuiuis regum sis praestaturus.
Bis erras, inquit ille, mi More, primum in me, deinde in re ipsa. nam neque mihi ea est facultas, quam tu tribuis, & si maxime esset, tamen quum ocio meo negocium facesserem, publicam rem nihil promoueam.
Primum enim principes ipsi plerique omnes militaribus studijs (quorum ego neque peritiam habeo, neque desydero) libentius occupantur, quam bonis pacis artibus, maiusque multo studium est, quibus modis per fas ac nefas noua sibi regna pariant, quam uti parta bene administrent.
Praeterea quicunque regibus a consilio sunt, eorum nemo est, qui non aut uere tantum sapit, ut non egeat, aut tantum sibi sapere uidetur, ut non libeat alterius probare consilium, nisi quod absurdissimis quibusque dictis assentiuntur & supparasitantur eorum, quos ut maxime apud principem