Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/28

Haec pagina nondum emendata est

unum aut alterum usquam inuenias, quem illi sentias omnibus amicitiae numeris esse conferendum.

Rara illi modestia, nemini longius abest fucus, nulli simplicitas inest prudentior, porro sermone tam lepidus, & tam innoxie facetus, ut patriae desyderium, ac laris domestici, uxoris, & liberorum, quorum studio reuisendorum nimis quam anxie tenebar (iam tum enim plus quatuor mensibus abfueram domo) magna ex parte mihi dulcissima consuetudine sua, & mellitissima confabulatione leuauerit.

Hunc quum die quadam in templo diuae Mariae, quod & opere pulcherrimum, & populo celeberrimum est, rei diuinae interfuissem, atque peracto sacro, pararem inde in hospitium redire, forte colloquentem uideo cum hospite quodam, uergentis ad senium aetatis, uultu adusto, promissa barba, penula neglectim ab humero dependente, qui mihi ex uultu atque habitu nauclerus esse uidebatur.

At Petrus ubi me conspexit, adit ac salutat. respondere conantem seducit paululum, & uides inquit hunc! (simul designabat eum cum quo loquentem uideram) eum inquit iam hinc ad te recta parabam ducere.

Uenisset inquam pergratus mihi tua causa.

Imo, inquit ille, si nosses hominem, sua.

Nam nemo uiuit hodie mortalium omnium, qui tantam tibi hominum, terrarumque incognitarum narrare possit historiam. quarum rerum audiendarum scio auidissimum esse te.

Ergo inquam non pessime coniectaui.