Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/21

Haec pagina nondum emendata est

nos, uti tu admoneres.

Quanquam enim non hac parte penitus diffido mihi (qui utinam sic ingenio atque doctrina aliquid essem, ut memoria non usquequaque destituor) non usqueadeo tamen confido, ut credam nihil mihi potuisse excidere. Nam & Ioannes Clemens puer meus, qui adfuit ut scis una, ut quem a nullo patior sermone abesse in quo aliquid esse fructus potest, quoniam ab hac herba qua & latinis literis & Graecis coepit euirescere, egregiam aliquando frugem spero, in magnam me coniecit dubitationem. siquidem quum, quantum ego recordor, Hythlodaeus narrauerit Amauroticum illum pontem, quo fluuius Anydrus insternitur, quingentos habere passus in longum, Ioannes meus ait detrahendos esse ducentos, latitudinem fluminis haud supra trecentos ibi continere. Ego te rogo rem ut reuoces in memoriam. Nam si tu cum illo sentis, ego quoque adsentiar & me lapsum credam, sin ipse non recolis, scribam ut feci quod ipse recordari uideor mihi, nam ut maxime curabo, ne quid sit in libro falsi, ita si quid sit in ambiguo, potius mendacium dicam, quam mentiar, quod malim bonus esse quam prudens.

Quanquam facile fuerit