modis ne ipsis dimicare necesse sit, modo bello possint uicaria conductitiorum manu defungi, ita quum uitari non potest quin ipsi ineant pugnam, tam intrepide capessunt, quam quoad licuit prudenter detrectabant, nec tam primo ferociunt impetu quam mora sensim & duratione inualescunt, tam offirmatis animis ut interimi citius quam auerti queant; Quippe uictus illa securitas quae cuique domi est, ademptaque de posteris anxia cogitandi cura ($nam haec solicitudo generosos ubique spiritus frangit) sublimem illis animum & uinci dedignantem facit.
Ad haec militaris disciplinae peritia fiduciam praebet, postremo rectae opiniones (quibus & doctrina & bonis reipublicae institutis imbuti a pueris sunt) uirtutem addunt. qua neque tam uilem habent uitam, ut temere prodigant, neque tam improbe charam, ut quum honestas ponendam suadeat, auare turpiterque retineant.
Dum ubique pugna maxima feruet, lectissimi iuuenes coniurati, deuotique, ducem sibi deposcunt aduersum, hunc aperte inuadunt, hunc ex insidijs adoriuntur, idem eminus idem cominus petitur, longoque ac perpetuo cuneo, summissis assidue in fatigatorum locum recentibus, oppugnatur. raroque accidit (ni sibi fuga prospiciat) ut non intereat aut uiuus in hostium potestatem ueniat.
Si ab ipsis uictoria sit, haudquaquam caede grassantur, fugatos enim comprehendunt, quam occidunt libentius. neque unquam ita persequuntur fugientes,