propositis quoque honoribus ad uirtutes inuitant, ideoque statuas uiris insignibus & de republica praeclare meritis in foro collocant, in rerum bene gestarum memoriam, simul ut ipsorum posteris maiorum suorum gloria calcar & incitamentum ad uirtutem sit.
Qui magistratum ullum ambierit exspes omnium redditur.
Conuiuunt amabiliter, quippe nec magistratus ullus insolens, aut terribilis est; patres appellantur; & exhibent. ijsdem defertur; ut debet; ab uolentibus honor; non ab inuitis exigitur.
Ne principem quidem ipsum, uestis aut diadema, sed gestatus frumenti manipulus discernit, ut pontificis insigne est praelatus cereus.
Leges habent perquam paucas. sufficiunt enim sic institutis paucissimae.
Quin hoc in primis apud alios improbant populos, quod legum interpretumque uolumina, non infinita sufficiunt.
Ipsi uero censent iniquissimum; ullos homines his obligari legibus; quae aut numerosiores sint, quam ut perlegi queant; aut obscuriores quam ut a quouis possint intelligi; porro causidicos; qui causas tractent callide; ac leges uafre disputent; prorsus omnes excludunt. censent enim ex usu esse; ut suam quisque causam agat; eademque referat iudici; quae narraturus patrono fuerat.
Sic & minus ambagum fore & facilius elici ueritatem. dum eo dicente; quem nullus patronus fucum docuit; iudex solerter expendit singula; & contra uersutorum calumnias simplicioribus ingenijs opitulatur. haec apud