malis si eam poenitentiam prae se ferant, quae peccatum testetur magis eis displicere quam poenam, principis interdum praerogatiua; interdum suffragijs populi, aut mitigatur seruitus aut remittitur.
Sollicitasse ad stuprum nihilo minus quam stuprasse periculi est.
In omni siquidem flagitio certum destinatumque conatum aequant facto. neque enim id quod defuit ei putant prodesse debere; per quem non stetit; quominus nihil defuerit.
Moriones in delitijs habentur, quos ut affecisse contumelia magno in probro est, ita uoluptatem ab stultitia capere non uetant.
Siquidem id morionibus ipsis maximo esse bono censent, cuius qui tam seuerus ac tristis est ut nullum neque factum neque dictum rideat ei tutandum non credunt, ueriti ne non satis indulgenter curetur ab eo, cui non modo nulli usui, sed ne oblectamento quidem (qua sola dote ualet) futurus esset.
Irridere deformem aut mutilum, turpe ac deforme non ei, qui ridetur, habetur, sed irrisori qui cuiquam quod in eius potestate non erat ut fugeret, id uitij loco stulte exprobret.
Ut enim formam naturalem non tueri segnis atque inertis ducunt, sic adiumentum ab fucis quaerere infamis apud illos insolentia est.
Usu enim ipso sentiunt, quam non ullum formae decus uxores aeque ac morum probitas & reuerentia commendet maritis.
Nam ut forma nonnulli sola capiuntur, ita nemo nisi uirtute atque obsequio retinetur.
Non poenis tantum, deterrent a flagitijs, sed