ipsi obligurierint.
His adnumerant eos qui gemmis ac lapillis (ut dixi) capiuntur, ac dij quodammodo sibi uidentur facti, si quando eximium aliquem consequantur, eius praesertim generis, quod sua tempestate, maximo apud suos aestimetur; neque enim apud omnes, neque omni tempore, eadem genera sunt in precio; Sed nec nisi exemptum auro ac nudum comparant.
Imo ne sic quidem, nisi adiurato uenditore, & praestanti cautionem, ueram gemmam ac lapidem uerum esse, tam solliciti sunt; ne oculis eorum, ueri loco adulterinus imponat.
At spectaturo tibi, cur minus praebeat oblectamenti factitius, quem tuus oculus non discernit a uero! Uterque ex aequo ualere debet, tibi, non minus hercle quam caeco.
Quid hij qui superfluas opes adseruant, ut nullo acerui usu, sed sola contemplatione delectentur, num ueram percipiunt; an falsa potius uoluptate luduntur! aut hi qui diuerso uitio, aurum quo nunquam sint usuri, fortasse nec uisuri amplius, abscondunt, & solliciti ne perdant, perdunt. quid enim aliud est, usibus demptum tuis & omnium fortasse mortalium, telluri reddere! & tu tamen abstruso thesauro, uelut animi iam securus laetitia gestis.
Quem si quis furto sustulerit, cuius tu ignarus furti, decem post annis obieris, toto illo decennio, quo subtractae pecuniae superfuisti, quid tua retulit, surreptum an saluum fuisse! utroque certe modo tantundem usus ad te peruenit, Ad has tam ineptas laetitias, aleatores (quorum insaniam auditu, non