antiquos omnibus prope rebus exaequant, ita nuperorum inuentis dialecticorum longe sunt impares.
Nam ne ullam quidem regulam inuenerunt earum, quas de restrictionibus, amplificationibus, ac suppositionibus acutissime excogitatis in paruis logicalibus passim hic ediscunt pueri.
Porro secundas intentiones tam longe abest ut inuestigare suffecerint, ut nec hominem ipsum in communi quem uocant, quamquam (ut scitis) plane colosseum & quouis gigante maiorem, tum a nobis praeterea digito demonstratum, nemo tamen eorum uidere potuerit.
At sunt in astrorum cursu, & caelestium orbium motu, peritissimi.
Quin instrumenta quoque diuersis figuris solerter excogitarunt, quibus solis ac lunae, & caeterorum item astrorum quae in ipsorum horizonte uisuntur, motiones ac situs exactissime comprehensos habent.
Caeterum amicitias, atque errantium dissidia syderum, ac totam denique illam ex astris diuinandi imposturam, ne somniant quidem.
Imbres, uentos, ac caeteras tempestatum uicissitudines, signis quibusdam longo perspectis usu praesentiunt.
Sed de causis earum rerum omnium, & de fluxu maris eiusque salsitate, & in summa de caeli mundique origine, ac natura partim eadem quae ueteres philosophi nostri disserunt, partim ut illi inter se dissident, ita hi quoque dum nouas rerum rationes afferunt, ab omnibus illis dissentiunt, nec inter se tamen usquequaque conueniunt.
In ea philosophiae parte qua de moribus agitur, eadem illis disputantur quae nobis, de bonis animi