Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/65

Haec pagina emendata est

dictus est. Non quod pernox esset, sed quod nunquam dormiret semper uigilans. Antex potest r syllabam finire, ut Xerxes. DE Syllabis desinentibus in s. S In dictionibus simplicibus nullius mediae syllabae est terminalis, nisi altera .s. sequente. Nam pascua, luscus, cosmus, prospera, testis, quae omens simplices sunt, cum sequente consonante detinent s. At in compositis ante c pont syllabam terminare, ut abscondo obscurus osculum quod et basium est, et paruum os designat . Basium ut Virgilius in Primo aeneidos, Oscula libauit natae.i.leniter tetigit, ut probe interpretatur Seruius. Sed pace erus dixerim errauit Priscianus credens non est significatum primitui detinere, contra quod en Horatii auctoritas in odis ad Lydiam, Oscula quae venus quinta parte fui nectaris imbuit . Ouidius in primo metamorphoseon de Daphne,Videt igne micantes sideribus files oculos.Videt osculo quae non en uidisse fatis.oscula pro ore potuit in forma diminutiua. Ante m ut transmigro, quoa est in longioris loci domicilium habitationem ue muto. Ante p ut displicet, asporto pro absporto. Ante t ut disterminat, distuli, abstereo.Verum ante alterum s in implicibus et compositis repertitur. In simplicibus quidem ut casso cassas verbum, et inde cassius, lasso lassas, et inde lassus ac iassatus. Iouuenalis in Satyra Credo pudicitiam, Et lassata uiris nondum satiata recessit. et in eadem satira, Cum lassata graui ceciderunt brachia massa. At laxo laxas per x aliud significat. Nam dicimus laxas habenas. Virgi.Laxas sciret dare iussus habenas. Laxam licentiam,laxas ianuas,laxamus claustra. Virg.Laxat claustra sinon. A sedeo sessum, et inde sessiles lactucae dicuntur quasi sedentes.A pateo passus,ut Virg.in.iii.aenei.Et pater anchises passis de littore palmis. Idem in secundo,Passis priameia uirgo Criminbus.descendit ent a patior,sed aliam habet significationem.A iubeo iussus huius iussus et huic iussui quartae declinationis et generis masculinis. Nam non tuo iusso, sed tuo iussu dicimus. In plurali uero secundae est declinationis et generis neutri. Virg.in bucolicis.Accipe iussus Carmina cepta tuis.et in.iiii.aenei. Ille patris tussa exequitur. Cassis etiam per duplex s et duplicis est generis ac declinationis.Nam haec cassis huius cassidis galea quaedam est.Iuuenalis in satyra Oibus in terris, Lorica et fracta de casside buccula pendens.At hic cassis huius cassis est laqueus uel rete. Virgili.libro.geor.iiii.Aut inuisa mineruae Laxos in foribus suspendet aranea casses. Ouidius, Incidet in casses praeda petita meos. Passi similiter quod exponit Seruius idest ubique. Ego magis a passu deductum puto, quasi passu distante uel parsi.Nam grex passum pascit.i.sparsim potius quam ubique, hoc ideo quia aliquid interualli en, inter pecudem et pecudem. Non tamen dicimus herbam esse passim in prato, sed magis ubique,Poma tamen strata sub arbore magis passim quam ubique. Virgi.in buco.strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma.Ponitur etiam a Lactantio pro undique quando ait,Cumque is numerus condendae urbi parum idoneus esse viderentur,constituit asylum,quo passim confugerunt ex finitimis locis. In compositis uero dictioibus repittur s ante alterum s syllabam terminare, quando alia lruna in s commutata fuit, ut assilio, quod est inaudo uelaggredior,et ex ad et salio quod est salto componitur.assumo et in multis aliis,ut supra vidimus cum de d ante s tractaremus. Ante i consonans pont etiam s syllabam terminare,ut disiectus et alia nonnulla. De syllabis desinentibus in t. T Prisciano auctore si superiorem finit syllabam,necesse est sequentem quoque ab ea incipere,ut mitto Cotta attinet Atticus.De quo sane miror cumeodem teste in libello de.xii.carminibus Virgilii.Haec dictio postquam ex post et quam componatur. Similiter atque atqui etenim in t praecedentem syllabam finiunt,non sublequente t in alia.