Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/61

Haec pagina emendata est

r in l quandoque conuertebant, et perlego cum duplicato l scribebant. Similiter perluceo unde et pellego et perluceo signabant, ut supra vidimus in littera l. et est perlucidum id, per cuius medium fulgor emanat. Idem translucens et translucidus. At perspicuum id dicimus, per cuius medium licet sit opertum oculos dimittimus, atque per illos videmus, ut aliqua glacies, laterma vesica, vitrum chrystallus.Unde ea pleiumque ad mentem et hominum virtutes transferimus. Superlatiuum simili modo hat et r finientem syllabam ante l, et id dicitur, quod super alia latum est. Nam secundum obseiuantiam Ciceronis aliorumque principum linguae latinae summum gradum detinet inter plura, quae inter se distinctionem habent comparationis. Ut Achilles em fortissimus giaecorum, quia inter graecos unus alio fortior em, et ille est fortissimus. Nam si pares c mens giaeci praeter Achillem fuissent, quia non per comparationem alia distinguerentur, et duam tantum modo partes essent, utendum esset comparativo, quoniam comparatiuum inter duo esse debet. Superlatiuum inter plura, si modo tria sunt, et inter se imparitatem importent. Veluti si in duas partes civitates divisa est, ut bello civili Pompeii et Caesaris recte dicimus. Maior pars quintium sequebatur Pompeium, minor Caesarem, non autem maxima aut minima dici recte potest. Sin in tres partes ut in tempore triumvirali, cum interse dispares essent dicendum est, maxima pars quiritium sequebatur Octauianum, maxima pars legionum erat cum Lepido, maxima pars nauium erat cum. M. Antonio. Nec dicendum est maior pas, cum inter haec tria sit comparatio, et unum supremum, quod sane superlatiuum exigit. Sicut digitorum longissimus est, et non longior medius. hoc Cicero apertissime ostendit, cum late in pluribus locis, tum brevissime cum ait in Pisonem. Me cum quaestorem in primis, aedilem priorem, praetorem primum cumctis suffragiis populus romanus faciebat. Aedilem priorem dixit, quia duo tantum erant aediles, sicut duo censores, et duo consules. Caeteri autem fere ommes magistratus multi, ut quaestor praetor. huius rei siquis fidem desideret, semper binos aediles apud Terentium leget, uti nos etiam in dictione diphthongus ostendemus. Quoniam et Cicero pro Milone inquit, Septem praetores, octo tribuni plebis illius aduersarii defemsores mei. Nam quaestores pene singuli singulis prouinciis praeficiebantur. Quas res non satis considerasse Lactantius deprehensus est, cum libro institutionum. vii. ait, Ut ea ipsa quae dicerem non nostris, sed aliorum potissimum lris, confirmare potissimum dixit pro potius. duae. n. partes erant non multae. et libro primo eiusdam voluminis cum ait, Omnes sibyllae unum deum praedicant, maxime tamen Erythrea, quae celebrior inter caeteras et nobilior habetur. Nam secundum antiquorum obseruantiam celeberrima et nobilissima dicendum erat. Sane id etiam prospiciendum est, nos uti debere comparativo ad unum siui generis, ad plures superlativo, ut romanus alio romano non romanis, fortior dici potest, sed romanorum tantummodo fortissiuns. Similiter Achilles troianis fortior fuit, et troianorum Hiector fortissimus, At ille graecorum. Quia ut diximus comparatiuo inter duo esse debet. Et diversum genus, ut unum tantummodo ad id quod comparatur se habet. Quae cum nonnulli discernere voluerint, in diversas ambages prolapsi sunt. Ante m similiter r praecedentem syllabam valet terminare, ut arma, quae teste Seruio in. xii. aeneidos sunt uniuscuiusque rei possibilitas. Unde em, Qaerere conscius arma. i. dolos. Et in eodem. xii. Tum demum mouet arma leo. habet etiam alia significata, quae Priscianus in libello. xii. carminum Virgilii late explicat. Et inde armiger, qui quasiarma gerens dicitur. Nam is est qui in proelio gerit tela domini sui ut arcum, ut lamceam, ut caetera huiusmodi. Et certe apud Homerum armigeri magnorum principum semper, et ipsi magni viri fuerunt, ut Automedon et Patroclus armigeri fuerunt Achillis, et Helenus Capanei regis filius