Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/59

Haec pagina emendata est

ut a in compositione abiiciatur, et n in p conuersum dicatum, quod an uerum sit ipsi uiderint. At uero supellex cum unico p et duplicato lscribitur, habetque primam breuem. Iuuenalis in satyra Atticus eximie, Tales ergo cibi qualis domus atque supellex. Non potest p etiam inter m et n aliquo pacto in eadem dictione scribi, uia nec in eadem syllaba cum illis nec praecedentem m syllabam cum n incipere potest. Non ent potest p in eadem syllaba post r collocari, ut supra uidimus.

DE Syllabis desinentibus in q,

IN Q nulla sylla a cuiuscunque dictionis terminari potest.

DE Syllabis desinentibus in r.

R Vero littera quacunque consonante sequente potest priorem syllabam grminare, ut orbus. Et is dicitum quicumque aliqui re chara priuatus est, proprie autem oculorum luce, ut Iuuenalis in tertia satyra, Dudum uigilantibus orbis. i. luce priuatis, qui iuxta triuia et compita petentesque dormire solebant, ut a transeuntibus etiam ante diem elemosinam acciperent. einde parens amissis liberis, quasi amissa luce oculu, uma. ut idem in eadem satyra, Persicus orborum lautissimus. Et inde orbitas quae em illa qualitas patrum post amissos liberos. Et uxoris uiduitas post amissum maritum. Dicitur etiam orbus quasi orphanus, et orbitas quasi orphanitas. Ante c ut fa rcio, et inde fartus et refertus cum t absque c saturatus. Similiter exercitus, qui V piano teste de militari testamento ab exercitatione nomen traxit. Vnde exercitorius is dicitum qui se exercet. Percitus qui iracundia furoreque est incitatus. At parcus non ab arca ut Caius Bassus in libris de origine uocabulorum uoluit, quasi par arcae diceretum, quando sicut in arca omnia reconduntur, eiusque custodia seruantur et continentur, Ita homo tenax paruoque contentus omnia custodita et recondita habeat sicut arca. Neque ab arcendo quod pecuniam consumi atque impendi arceat, et prohibeat quamsi pecuniarcus. Sed teste Gellio in fine libri. iii. noctium atticarum ab eo quod est paruum et paium denominatus est. Vel ut aliis magis placet a parco parcis. Similiter circuo scribitum, a quo cilium ducitur. Et inde supercilium componitum. Nam teste Plinio libro. xi. naturalis historiae, Extremae ambitum genae superioris antiqui cilium uocauere, unde et quae pilis obteguntur supercilia. Nam et gena dicitur, quae uulgo palpebra uocatur. Hioc est ea membrana qua quasi ueste oculis integitur. i. quae aperitur et clauditur. hoc plurimi auctores obseruauere. Plinius in eodem loco inquit, Quibus fragilia operimenta his oculi duri. Omnia talia et pisces insectas non habent genas, nec integunt oculos, omnibus membrana uitri modo translucida obtenditur. Seneca in Ordipo, Et pirati sibi genas parentis. i. oculos. Continens exprimens pro contento. Vt simili modo draconis genae pro oculis positae sunt. Quintilianus in declamatioimbus de caeco loquens inquit, Illa perpetua nocte clausae genae non custodierunt. Verum et nonnunquĩ pro eo loco ubi nascuntur pili acceptum comperi. Horatius in ultimo carmintum. Vel cur his animis incolumes non redeunt genae. Nam mala generis fominini a similitudine mali, hoc est eius generis pomi nomen assumpsit. Nam id est quod praeeminet inter nasum oculos et buccam quod rotundum est, et in speciem mali. Vnde tam mala quĩ malum pomum primam producit, sed malus mala malum primam corripit. Plinius libro. xi. naturalis historiae, Infra oculos inquit malae hoins sunt. Et subdit, Ibi maxime ostenditur pudor. At ea interior pars quae oris hiatum efficit, ubi molates affixisunt, maxilla dicitur, quod nomen est diminutiuum non re, sed uoce. Ante d finit r syllabam, ut perditus, qui in omne scelus est traditus. Cardo qui teste Seruio super primum aeneidos dicitur quasi corianuae, quo. s. illa mouetur. Ardeo et inde incohatiuum ardesco. Vnde teste Prisciano. Omnia in sco desinentia