Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/54

Haec pagina nondum emendata est

in penultima syllaba scribitur, ne sit absonum, si rubibundus dicamus. Nam huiusque modi nomina omnia praeter hoc in bundus desinunt. Et quam quin ille secutus Scaurum antiquum grammaticum et Seruium in. x. aenei. voluerit ea ex similitudine etymologiam trahere. Ita ut vitabundus similis sit vitanti, praedabundus similis praedanti, moribundus similis morienti, errabundus similis erranti, furibundus similis furenti. Tum firmior et certior est Gellii sententia una cum ea Casellii in commentario lectionum antiquarum ubi scripsit, ridibundus idem quod ridens, ludibundus idem quod ludens, errabundus idem quod errans, rubicundus idem quod rubens. Sed non nunquam ut Gellius ait uehementiam significant, quod idem est, ac si diceret idem significant, quod participia frequentatiuorum, ut risitans, lusitans, erratitans, populatitans, rubetitans, quae quia non reperimus in bundus eorum loco suffecta sunt. Repetundarum etiam. n. ante d continet, unde repetundarum accusatus, et de pecuniis repetundis non habet alios casus, ille dicitur, qui cum magistratus esset provincialibus, aut ui aut dolo eripuit pecunias, quo nomine omnia quibus diuitiae constant, contineri dicimus, ut vasa preciosa, vestem, frumentum, navigia, nummos. et cum a repero descendat dubitari pont, quare non cum e in antepenultima, sed per u potius scribit et profert. Ad quod dicimus mutatum fuisse e in u, quia id tertia coniugatio praeter caeteras patitur. Vel ob hoc saltem, ut differret ab illo quod dicitur missi sunt legati ad res repetendas, quo significatur principi vel populo erepta esse, velpecorum vel hominum vel locorum ae terrarum agrorum ve corpora. Expendo similiter n habet ante d, et a pendo compositum est, signilicatque exacte ponderare, atque examinare. Cicero in Verrem libro. v. Deinde hac expendite atque aestimate. Idem officiorum libro primo, Quae contemplantes expendere oportebit quid quisque habeat sua eademque moderari, nec celle experiri, quam se aliena deceant. Iuvenalis in satyra Omnibus in terris inquit, Expende hannibalem, quot libras in duce summo Inuenies. Perpendo eodem modo componitur, et idem significat, hoc est exacte pondero, atque examino. Non autem ut aliqui volunt intelligo, et animaduerto. Cicero. Quid in amicitia fieri oportet, qiiae tota virtute perpenditur. At a pando quod similiter scribitur, veteres passum cum duplicato s, et non pansum cum n ante unicum s deduxerunt. Unde capillo quoque mulier passo dicit, quasi porrecto et sparso, et passis manibus et vellis passis dicimus, quod significat diductis atque distentis. Quin et cum praepositione expassum non expansum ut aliqui dixere. Cecilius ut refert Gellius libro. xv. noctium atticarum inquit, Heri vero prospexisse cum se ex tegulis haec nunciasset, flammeum expassum domi protulerunt, etiam nonvunquĩ a littera ante s in e mutata per tompositi vocabuli morem, ac pro eo quod est dispassis dixerunt dispessis. Plautus in milite glo rioso, Credo ego istoc exemplo tibi esse eundem extra portam dispessis manibius patibulum cum habebis. Indoles similiterscribitur, et proprie in pueris et adolescemtibus significatio est futurae virtutis. Quintilianus, In primis annis laudat indoles. Cicero ut. n. adolescentibus bona indole praeditis sapientes senes delectant. Nonnumquĩ vero pro praestantia virtutis accipitur. Ut Livius de Lavinia iam matre, et post mortem Aeneae res administrante inquit, Tanta in ea virtutis indoles fuit. Lucanus, indole sidignum latia si sanguine prisco Robur inem animis. Indole dixit quĩsi generositate quadam virtutis atque animi. Verum Liuius et ad malam quoque partem et ad muta atque inanimata indolem transferret. Nam loquens de Hannibale sic ait, Cum hac indole virtutum ac vitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore meruit. Et, libi, Sicut in frugibus pecudibusque non tantum semina ad seruandam indolem valent, quantum terrae proprietas caelique sub quo aluntur. Indico ex in et dico componit,