Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/43

Haec pagina emendata est

erus effundebat. Succus similiter scribitur, et a sugo deriuatur. Eccubi cum duplicato e scribitur, et ex ecce et ubi componitur. Eccum similiter ex ecce et cum.Ecquis uero cum unico c sequente q scribitur, et componitur ex en pro ecce, et quis, ubi. n. ronne sequentis mutatur in c. Ex quo ostenditur eandem uim habere c cum q.Idem in quicquam, quod cum c scribitur, ut supra uidimus per commutationem d in c.

DE Syllabis desinentibus in d.

AT uero in d pariter nulla in siplicibus dictionibus potest antecedens syllaba desinere, nisi sequens quoque ab eadem incipiat, ut addo, reddo. Virg.in. viii, Reddidit una boum uocem uastoque sub antro. Redduco cum duplicato d a nonnullis positum fuit. Terentius in Phormione, Sectari in ludum ducere ac redducere. Horatius in Epodo, Caetera mitte loqui deus haec fortasse benigna redducet In sedem uitae, quae sane Priscianus inducit non probans cum possit esse iambus et spondeus in locis imparibus, sed certum est eiusdem Horatii exemplum in. ii. sermonum cum ait, Dii tibi dent capta classem redducere troia, ubi redducere necessario primam producit. Alii uero per unicum d reduco scribunt. Virg.in.iiii.aenei. Eiectam classem socios a morte reduxi. Abaddir similiter cum duplicato d scribitur. Et is deus esse dicitur, quem graeci βάιτυλον uocant. Vnde sic quoque lapis ille uocabatur, quem Saturnus deuorasse dicitur. Sed de compositis ab hac praepositione ad aliud quoque dicendum uidetur. Nam plerunque quidem seruatur d, nonnunquĩ uero in sequentem litteram commutat. Sed hoc primum praenotare libet ad praepositionem idem quod circiter significare, ab auctoribus constitutum esse. Vt circiter tria milia, uel ad tria milia idem significant. Ad igit composita cum dictionibus incipientibus a uocalibus quibuscumque conseruat d integrum, ut adatare quod ex ad et amo componitur, et est amatorie amare. Cuius rei multa ab auctoribus colligi possunt extra. Sed hoc solum Quintiliani ex declamationibus sufficiat. Me quidem marite siquis interroget, omnes matres liberos suos tanquam adamauerunt amant. Videbis oculos nunquam a facie uultuque deflectere, comere caput, habitumque componere, suspirmre cum recesserint, exultare cum uenerint, conserere manibus, pendere ceruicibus, non osculis, non colloquiis non praesentiae uoluptate satiari. haec ille. Verum amare generalis est significati, et idem quod diligere denotat, nisi quod quiddam plus significare uolunt, ut Cicero ad Brutum, Sic igitur facies, et me autamabis, aut quo contentus sum diliges. Idem ad Dolobellam, Vt mihi denique amare uidear, antea dilexisse. Adedo.i.corrodo ex ad et edo componit. Ademptus cum m ante p scribitur, et componit ex ad et eo emptus, ubi euphoniae eam interponit p, quia m ante t immediate locari non potest, ut supra tetigimus, et in sequentibuus clarius ostendemus. Adimo ex ad et emo quasi dimminuo, et aufero. Adigo ex ad et ago. Aditus ex ad et eo itus. Adorare ex ad et oro, quod est ore precor componit. Et tamen sine ore hoc eam sine uoce aliquando fit, non tamen sine gestu corporis. Vnde elephas et phoenix et alia quaedam irrationabilia solem adorare dicunt. Adulor ex ad et aula componitur, quia id aulici maxime obseruant, et fit per conuersionem au diphthongi in u longam. Aduro ex ad et uro componit, et magis actionem, quĩpassionem sigproificat. Simili modo cum u consonante conseruat d ut aduenio, et inde aduentare, quod non enaduenire aut ueinre, sed proximum esse ueniendo, ut cuicumque obuius fit, nunciat hostes aduentare. Componitur ad similiter cum dictionibus incipientibus a b, et ipsum integrum in ea compositione conseruat, ut adbibo, quod teste Prisciano cum d ante b scribit, Similiter adbreuio. At sequente c eodem auctore transit d ipsum in c litteram, ut accedo, quod ex ad et cedo cedis cessi componitur, et producit penultimam, accessus et accessio, ambo ex ad et cedo componuntur. Inter se tamen significato differunt, quia accessus est