Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/40

Haec pagina emendata est

composita integrum b conseruat, ut subagito, subaro, subeo, subigo. etiam cui i consonante, ut subiectus, suboleo, suburbium, quasi uia sub urbe, hoc est u contigua. Si uero cum dictionibus incipientibus a consonantibus componat, ma bintegrum, nisi sit consonans c uelf uelg uelm uelp. Nam tunc quoque auctorunt Papyriano et Prisciano in eas litteras commutatur, ut sigillatim uidebimus. V sequente b integra manet, ut subbibo, subblandior. Sequente uero c transit in ilr ut succurro, succineritius, succresco, quasi insensibiliter cresco. At sequente d integra manet, ut subdo, subdolus, subditus. Non autem sequente f, sed mutatur in illam, ut sufficio, suffero, suffragium, quod a uerbo deponente fragot fragaris, quod non est in usu, et auxiliari apud antiquos significabat componit, et deducitur. Vnde et uerbum suffragor suffragaris penultima producta et proprie suffragia(ut sic dicam)uoces sunt, quae dicebantur ad comitia in tabella ue scribebantur, quibus suam quisque declararet uoluntatem de aliquo eligendo in magrantum, qualis em electio hoc tpre summi pontificis. Et tamen suffragium pro auxilio saepe ponitur. Suffoco quod ex sub et faux faucis componitur, ubi diphthongus in o productam conuersa fuit. Qui dius, Suffocent animam dira uenena tuam. Suffire ex sub et fire, quod infinitum est, et a fio componitur. Ving. libro. geor. iiii. At suffire tymo caeratque recidere manes, quis dubitetur suffiere dixit. i. subministrare. Nam licet a fio habente significationem passiuam componatur, compositum tamen Papyriano teste fit actiuum. Reperitur etiam firi, a quo Prisciano teste factum est fieri, per diuisionem unius longae in duas breues, ut admittier pro admitti. Similiter sequente g transit b in illam, ut suggero, suggestum. At sequente l integra b littera remanet, ut sublego, quod est suffuror. Virgilius in bucolicis, Vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper. Subligo et inde subligar, quod est subligaculum, seu brachae, quas induebant histriones in ludis. Iuuenalis in satyra Credo pndicitiam, Personam thyrsumque, tenent, et subligar acci. Cicero de officiis libro primo Scaenicorum quidem mos tantum habet ueteri de disciplina uerecundiae, ut in scaenam sine subligaculo prodeat nemo. Veretur. n. ne si quo casu euenerit, ut corporis partes quaedam aperiantur, aspiciantur non decorae. Subleuo, quod a leuo pro aleuio componitur. Nam est auxilium defensionemque, praesto. Cicero Zophirus, qui se naturam cuiusque, ex forma prospicere profitebat, derisus a caeteris est, qui illa in Socrate uitia non agnoscere ab ipso autem Socrate subleuatus, cum illa sibi signa ratione a se deuicta diceret. Nonnumquĩ uero significat aleuo, quod emsurm tollo. Suetonius in Vespasiani uita, Dumque, surgit ac nititur inter manus subleuantium extinctus est. Si uero componatur sub cum dictionibus incipientibus ab m transit p in m, ut summitto, summergo, sumministro, quiquĩ apud aliquos seruet b. At cum dictiofbus incipientibus ab. n. integra semper remanet, ut subnecto, subnixus. Si aunt dictioens compositae cum sub incipiant a p, transit b in p, ut suppono supplico, quod a sub et plico componitur, eo quod genu poplitemque plicamus, cum a potentiore aliquo magnium aliquod precamur. suppeto, hoc est subministro, a quo suppetias deriuatur, quod ad auxilium ptinet, et auxilium ipsum designat. ad auxilium quidem, ut Caesar libro. xxii. commentariorum, et ntunciabanturauxilia magna equitatus oppidanus suppetias uenire. et in eodem libro, Suisque rebus timens, elephantisque triginta relictis suis finibus oppidisque suppetias profectus est. Et iterum iri eodem, Atque suis fugietibus suppetias ire contendit. Auxilium uero ut Suetonius in uita Vespasiani, Legatum insuper syriae consularem suppetias ferentem rapta aquila fugauerunt. Plautus in Dedippo. Sed memento sid saeuiunt senes suppetias mihi cum sorore fere. Idem in eodem nescio uisus est. Cum ait auxilia mihi, et suppetiae sunt domi. Supplodo ex