Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/37

Haec pagina emendata est

Quandoque autem et ipsum. b. abiicit. Retinet quidem imutabilem composita cum dictionibus incipientibus a uocalibus quibuscumque praeter quam ab. o. cum quam ob dissonantiam ut puto uocis non componitur, ut obaudio, quod ex ob et audio componitur, hoc est auditum postergo, et in eadem compositione au conuertit in e, ut dicimus obedio, quod uerbum est contrariae significationis quasi dicto audiens sum siue pareo, siue obtempero, siue morem gero siue obsequor, Inde obsequium dictum, sed frequenter inuenio illud poni pro obsequio turpi, ut apud Ciceronem. Sed sicseruitus sit, sicut est obedientia fracti animi et abiecti et arbitrio carentis suo. Et iterum. Dum autem ipse dedecori ac turpitudini obedierit, non modo imperator omnino habendus non erit. Obeo ex ob et eo, quod est uado componitur. Significatque idem quod exequor, ut obeo legationem. i. exequor munus, et officium legati. Obeo prouinciam. i. exequor, officium prouinciale, ita obeo mortem idest exequor uel pago mortem, uel adeo mortem. Quemadmodum dicitur quis obiisse diem, pro eo quod em iuisse. Item obiit diem suum, idem est quod mortuus est, et iuit ad diem fati, ut apud Quintilianum, Nunciatum est Marcellum diem suum obiisse. praetermittimus autem nonnunquam illum accusatiuum et diciuns Marcellus obiit. Obitus ex ob et itum i. u addita s fit obitus, et em ipsa executio mortis, obiter ex ob et iter luuenalis in satyra Quamuis digressu, Atque obiter leget aut scribet uel dormiet intus. similiter ante i conionans conseruat ob ipsum b, ut obiurgo obiurgas, et deponens obiurgor in eodem sensu. Obiicio ex ob et iacio componitur. Nam per compositionem a in i conuertitur, et ideo cum duplicato i scribitur, un de licet ob naturaliter breuis sit, sicut et re, actamen plerique hac ratione producunt, quia. i. geminant, et primum i consonans fit. Obumbro, ex ob et umbro umbras, ̃si undique inumbror. Item cum u consonante, ut obuersor obuio, quasi obuiam aliquid comperit. Abiicit uero in operio. i. cooperio, et eius pasliuo operior idem em cooperior, quoruin prima breuis ab auctoribus ponitur, et cum unico. p. scribenda sunt ad differentiam, ut puto deponentis uerbi opperior, quod em expecto, cuius prima longa est, et cum duplicato. p. scribitur. Conuertit autem. b. in consonantes saepissime sequentis dictionis. Verum cum dictione incipiente a b littera non componit. Cum dictione uero incipiente a. c. componitur, et aliquando transit in c. aliquando suscipit s. Nonnunquam uero imutabile remanet. Transit quidem in. c. ut occido, quod ex ob et caedo componitur. Occumbo, quod ex ob et cubo cubas similiter componitur. Vnde ab eo composita tam primae quam tertiae coniugationis inueniunt. Et idem habent praeteritum ut incubo bas incubui, et incumbo is cum addictione ipsius in similiter facit incubui. Et simili modo occumbo occumbis cum m facit in praeterito occubui. Occupo ex ob et capio componitur, significat locum tenere aut capere. Nonnunquam ui capere, ut apud Liuium libro. xxxIII. Nam et ipsis uocantibus urbem hanc accepi non occupaui, i. non ui ccpi. Significat aliquando ante capere siue praeoccupare. Vnde praeoccupatio. Cicero officiorum libro primo. Sunt autem nulla priuata natura, sed aut ueteri occupatione, ut hi qui qumodam in uacua uenerint. Est etiam occupare quod in medio siue in medium atque in commune positum est ante caeteros capere, ut Quintilianus, Multa nihilominus quae liberata fuerunt transeunt in ius occupantium, sicut uenatio et aucupatio. Inde occupatus is dicitur, qui ante negocio aliquo detentus non potest alterius negocio operam dare. Cicero nemo inquit me conuenire uoluit cum essem occupatus, hoc est cum causarer me quibusdam aliis negociis ante praeuentum. Similiter occupatio ea uocat, cum alicui necessariae rei et cui ante omnia operam dare debemus cum diligentia uacatio. Suscipit uero. s. utobscurus, quod ex obs et carus componitur, quasi minime esse carus dicat, Obsoleo quod teste Prisciano in octauo,