QVattuor igitur in latina elegantia diphthongorum genera habemus ae, oe, au, eu. De quibus insequentibus in dictione diphthongus uidebimus. Sed duodecim in graeca comperiunt. Ex quibus cum tantummodo octo nos in scripturam nostram traducamus, uidelicet αi αν εν ει οι oυ υι ωι, de his tantummon et per quas litteras ad nos transferunt uidendum erit. Nam principaliter ut promisimus de orthographia dictionum graecarum, quae latine scribunt tractaturi sumus. At reliquas eorum diphthongos, quae ad nos minime spectant praetermittemus.
DE αι diphthongo
PRima igitur diphthongus fit ex αcum i sic αι, in qua utraque uocalis sonum suum perdit, et simplicis e sonum suscipit, in scripto uero nullo mon simplex e, pro αι diphthongo ab illis scribi potest, Nec e contrario diphthongus pro simρlici e. at cum huiusmodi dictiones, in quibus illa diphthongus scripta fuerit a nobis transcribuntur, semper loco illius nostram ae diphthongum apponimus, ut αινείασ Aeneas, μέγαιρα Megaera. Nonnumquam uero illam diuidimus in α et in i et tunc quoque ipsum i quandoque quidem pro duplici consonante accipitur, ut αιας Aiax, μαια Maia. quandoque uero uocalis remanet, ut Nαίς nais. Virgilius in Alexi, Tibi candida nais et Ouidius, Nais ab his tacuit. Sed haec quoque dictio diuersimode in plurali numero a poetis nostris obseruata legitur. Nam cum naiades scribamus, nonnumquam secundam producimus, quandoque uero corripimus. Namque produxit illam. Virg. in Sileno cum dixit, Aegle naiadum pulcherrima. Corripuit uero Ouidius libro metamorphoseos iin. cum iit, Mercurio puerum diua cythareide natum, Naiades idaeis enutriuere sub antris. Nec haec solum nostri obseruauere poetae, sed quandoque diphthongum illam diuidentes pro uera diphthongo ae posuerunt, ut aulai pro aulae pictai pro pictae. Virg. libro aeneidos. iii. Aulai in medio libabant pocula bicchi. Idem libro. viii. Diues equum, diues pictai uestis et auri. Quid # nonnumquam diphthongum ipsam totam in o simplex traductam comperimus, ut αιΗτΗσ, Oeta. et siquid simile comperitur, ubi αι diphthongus in simplex o et Η in e nostrum conuersa fuerunt. Nam nullo pacto potest ibidem esse oe diphthongus, sed diuisim tantuummodo illa proferri conuenit, ut Ouidius, Non senis oetae regia lemnos erat. Transit quandoque haec diphthongus per deriuationes et compositiones in i productam, ut quaero inquiro, exquiro. Qu inuis exquaere Plautus dixit in aulularia, ut intro exquaere sit ne ita ut ego praedico. Similiter laedo illido, caedo et occido.
De αυ diphthongo.
SEcunda diphthongus fit ex α et υpsilon sic αυ, quam graeci sub uno accentu et unica syllaba proferunt, taliscilicet sono, ac si aue proferatur ablata e. Quin cum in dictionibus graecis ad nostras traducimus, conuertimus in au diphthongum nostram, ut αυγσυστινοσ Augustinus, αυλΗ aula,αυρα aura, sed aliquando quidem a nostris diuidit, ut ναυς nauis, ubi nulla est diphthongus, sed ypsilon in u consonans est conuersa. Quod nos quoque in dictionibus nostris quandoque obseruamus, ut gaudeo, cuius prima diphthongum habet, in gauisus diuiditur, et fit u consonans. E contrario etiam contingit u consonans in diphthongum reuerti, et hoc per abiectionem uocalis sequens ipsum u, ut lauorlautus, faueo fautor, auis auceps, ut etiam supra uidimus cum de u littera tractaremus. Transit nonnunquam diphthongus ipsa au more antiquo in o productam, ut lotus pro lautus, plostrum pro plaustrum, cotex pro cautex, quamdoque in o correptam ut loretum pro lauretum, orichalcum pro auricaalcum. Ving. in. xii. Ipse dehnc auro squalentem alboque orichalco Iuncta tubaeque. Nam ut ait Festus in dictione orata, aurum aeustici orum dicebant, auriculas oriculas. Vnde et orichalcum pro aurichalco, de quo in sua dictione late uidebimus, posia pro pausia. Nam a Virg.