Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/22

Haec pagina emendata est

declinantur ronne uocalis necessario praecedentis per omnes casus ipsam litteram a conseruant, ut σoφiα σoφsας, μαsα μiαiας, et reliqua:non autem si praecedat.a. alia consonans quĩ r possunt a similiter conseruare:sed in alias uocales commutant, ut uoυσα μουσνς, σrήlρνα, πτήlρνuς, έτα πέ λτuς, sed cum rconseruant ut tρα tρας, aυρα θυρας et reliqua, uidetur ipsum r uin uocalis habere. Sane in quibusdam compositis conuertitur r in l ut intelligo pro interlego, pellicio pro perlicio, pellegoquipro perlego, Plautus in asinaria, agedum istum ostende quem conscripsisti syngraphum inter me et amicam et lenam, leges pellege. nam tu poeta es prorsus ad eam rem unicus. Sinliter pelluceo pro perluceo. Idem in eadem, ita pellucque quasilaterna punica. At polluceo cum o in prima aliam compositionem habet et significationem. Nam componit ex poly dictione graeca quae multum designat, et luceo unum deuoueo, et dedico signi ficat, quasi is qui talia facit multum luctat, Plautus in sticho, ut decimam partem Herculi polluceam. Neuius in colace, Qui decimas partes quĩntum alieni fuit polluxit tibi a publicando epulo Herculi decimas.in simplicibus etiam transit r in lut niger nigellus, umbra umbella. Transit etiam in s ut arbos pro arbor, odos pro odor. Plautus in captiuis quorum odos in basilica nos omnes adegit in forum. Colos pro color, teste Seruio in secundum, geor, Nam ut ait tunc quoque r mutat in s cum longa opus est syllaba. Verum et nonnunquĩ sine metri necessitate honos ponitur, ut. Virg. li. aenei primo, Hic pietatis honos sic nos in sceptra reponis. Quin et eodem Seruio teste Salustius pene ubique labos posuit, quem nulla necessitatis coegit, sed ut putatmelius est seruire regulae. Tramsit etiam r in duas s ut uro ussi, gero gessi, in u consonantem, ut tero triui, sero seui, in. n. ult gus pro aereus.

DE S littera.

S Littera semiuocalis est, quae si antecedat.m.uelpro uel t in simplcibus dictionibus eiusdem est syllabae, ut Cosmus, prosper, testis. At in compositis aliud est. Nam aruspex teste Quintiliano in primo quia pars eius posterior aspectanda est, s litteram tertiae dabimus. Absthemius uero quia ex abstinentia themeti composita uox primae relinquetur. et ut idem refert Quintilianus, putauerunt multi illa quoque seruanda esse discrimina, ut ex praepositionem si uerbum sequeret pecto, adiecta secundae syllabae. s. littera sispecto remota. s. scriberemus, hoc est a pecto exspecto, et aspecto expecto. Vnde in lapillo quodam sardonico, qui erat Laurentii mei uallemsis inscriptum lruntis albis uidi, ex eadem materia utrinque his duobus uerbis, Pompeius ex uno latere, ex alio exsoratus, cum adiectione ipsius. s. ad secundam. Quod an ronnabiliter fieri possit, insra cum de. x. littera tractabit ostendemus. Quid quod Ciceroins temporibus paululumque infra eodem Quintiliano referente fere quotiens. s. littera media uocalium longarum, uel subiecta longis esset geminabatur, ut caussa, cassus, diuissioens, quomon et Ciceronem ipsum, et Virgilium quoque scripsiusse, ut ait manus eorum docent. Nam etiam nunc romae in sepulchro fibuli caussa cum duplicato s scriptum aspexi. Sed ut idem git Quintilianus, qui paululum superiores ent illud, quod nos gemina s dicimus iussi una dixeruntt. Quid quod eodem teste. s. in r quandoque commutatum fuit, ut Valesi et Fusii in Valerios Furiosque ueneiñt. Ita arbos, labos, uapos, etiam et clamos aetatis fuerunt. Pomponius uero iurisconsultus de origine iuris ab Appio Claudio processisse eistimat r litteram, ut pro Valesiis, Valerii essent, et pro Fusiis furIi. sed ut haec littera. s. ab aliquibus noimbus exclusa fuit, Ita et in quibusdam ipsa alteri successit, ut in sequenti littera uidebimus. Sane Prisciano teste traducentes graeca nomina terminata in as uel in. s. plerumque s abiicimus, cum sint primae declinationis, ut Geta, Birhia, Phedria, Chaerea, quae apud graecos in as, similiter poeta, sophista,