Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/21

Haec pagina emendata est

Seribit omnino id her non posse. Ne scilicet duae l̃ae eiusdem in se soni et uocis tam inuicem quĩ cum terminatione soni ipsius. q. collidantur. Nam quasi ipsum in. u. terminari uidetur, et sic plurium sonos in unum consundere et coalescere cogeremur. Idem Quintilianus libro. i. de institutione oratoria sentire uidetur, ubi uult, cum si tpuns significat per. q. duabus solum sequentibus lruntis scribendum esse, ut qum primum et qum facerem. Si uero comitem, hoc em si coniumctio fuent pro c, scribi debet, ut cum Caio cum Lutio. Qua data occasione errorem illum inductum puto, ut qum quando abbreuiatum scribimus ex. q. cum n et superiori uirgula iam exaremus. lta ut indocti tumc quoque putauerunt illud u quod ab antiquos post. q. cum superiori uirgula scribebat, non u fed ex littera similitudine. n. prorsus fuisse. Et cum idem pene cum quando significet ad alios in consuetudinem pro quando scribendum induxerint. Sicque ex Papyriani et Quintiliani sententia puto, si recte scribere uelimus, numqui u post. q. geminandum sed ipsum qum unico. u. scribendum esse, quin et eodem mon aequs cum diphthongo et absque diphthongo et absq, diphtongo et reliqus et obliqus et grandiloqus et altiloqus et oina similia. Vt etiam in antiquis et emendatissimis codicibus scriptum comperi. Similiter apud antiquos arqus, et coqus scribebantur. Quin et in genitiuo assumere. i. cum quo. u. commode stare potest, ut Virg. libro. iii. aenei. Quam pius arquitenens oras et littora circum Reiunxit, similiter coqui pro coci quod sane fieri dicimus, quando ultima syllaba habet. q. Nam alias non accipit. i. ut oqulus cum. q. Antiquos pro oculus cum. c. quod in genitiuo faciebat oquli pro oculi. Vnde nisi eandem uim ipsum. q. hret, que. c. numquĩ in principiis infinitiuorum uel interrogatiumorum quorundam nominum posita per obliquos casus in illam tramsiret, ut quis, cuius, cui. Vnde Quintiliano teste antiqui nonnulli ad pingue sane sonum quoi cum. q. et o post. u. et ante. i. pro cui utebantur, ut ab alio qui distinguebantur. Similiter a uerbis. q. habentibus in quibusdam participiis in e tramsfertur, ut loquor locutus, sequor secutus. At quotidie cum q sequente u ante o et non cotidie cum c. Idem Quintilianus nos scribere docuit, eo quod sit quot diebus, quin et in deriuationibus uerborum Prisciano teste tramsit. q. in. s. ut torqueo torsi, sicut et c, ut parco parsi. Tramsit et in x. ut coquo coxi, sicut et c ut dico dixi, duco duxi.

DE littera R.

R Littera semiuocalis est, et liquida, hoc est quae post mutam in eadem syllaba posita praecedentem syllabam modo longam, modo breuem facit, longam quidem ut. Virg. in. iii. aenei. Noctem hyememque ferens et inhorruit unda Tenebris. Breuem uero, ut idem in. yiii. Defendi tenebris, et dono noctis opacae. Similiter in latebris penultima naturaliter breuis em, et ab eodem producit in. iii. aenei, cum ait, At scyllam caecis cohibet spelumca latebris. Et idem in multis similibus. Nam produxit Ouidius in heroidibus de Hypermestra. pa. ate trem cum ait. am patrem famulosque patris lucque timebam. et in eodem uersu, ante tris corripuit idem, Haec tibi nempe patrem furta dedere iouem, ubi pa, breuis em, et silia. Sane r littera non solum semiuocalis, sed fere uocalis habita fuit, ex quo duium resultauit, an huic praeponi aspitatio uel subiumgi debeat. Vnde ut supra diximus cum aeoles ubique digamma pro aspiratione ponerent, et in dictioimbus incipientibus ab r illud in b conuerterent, quod tunc quoque ipsi. r. praeponebant, uisum est multis aliquam illi cum uocalibus cognationem esse, quibus proprium uidet aspirationem praeponi posse. Sed disconuenientia insuper uidebatur, quod non aspirationem, sed b litteram aspirationis loco praeponebant. Veruntamen Prisciano teste ipia. r. littera apud graecos multis modis fungitur loco uocalis, ut in declinationibus in. ra. et in. a. puram desinentibus, quae similiter a seruant per obliquos casus, ut ὼρα ὼρας, σoφiα σoφὶας, hoc em sicut noina desinentia in a puram cum apud graecos.