metallis. Transitque per deriuationes et compositiones in diuersas consonantes, ut late tractant Papyrianus et Priscianus. In. g. quoque ut ignosco cognosco cognatus ignarus et similia. potest tamen in quibusdam eorum per concionem adempta uideri. n. cum in simplicibus per adiectionem inueniatur. g. ut gnatus, gnarus. Transit etiam in. l. ut unus ullus, nullus, uinum uillurm, cathena cathella, bonus bellus, catinum catillum. Similiter collega colligo, illido, collido. Transit in. m. et hoc sequentibus b. uel. m. uel. p. auctore Plinio, Papyriano, Probo, et Prisciano, ut imbibo imbellis immineo immotus improbus impello. Aliquando sola uocali sequenti ut in comedo uerbo, quod ex con et edo componitur. Transit in. r. ut corrigo, corrumpo, irrito. Quam sane mutationem naturali quadam uocis ratione fieri dixit Priscianus, propter celeriorem motum linguae labrorumque ad uicinos facilius transeuntium pulsus. Transit etiam in s ut scindo scissus, findo fissus, in t ut canis catulus catellus. In c ut ecquid pro enquid. abiicitur quandoque n in praeteritis uerborum, ut linquo liqui, Vinco uici. Sane si sint nomina graeca neutra desinentia in o cum on transferimus ipsum omicron in u et. n. in. m. commutatur, ut παλλαδιον palladium, πήλιον pelium. Si uero sit ω magnum consueuimus. n. litteram abiicere, et ipsum magnum in o nostrum commutare, ut απολλων, Apollo λέων leo, δράκων draco, exceptis nonnullis quae terminatione graeca scribere consueuiums, ut Xenophon, Demophon, Lycophron, Menicion, Agamemnon, Ammon, et alia nonnulla. E contrario graeci consueuerunt traducentes dictiones nostras in o desinentes superaddere n, ut Cicero κικερων, Cato, κάτων, et similes eodemmodo.
DE O littera.
O littera uocalis, quam teste Plinio libro primo de arte grammatica aliquot italiae ciuitates primitus non habebant, et hi maxime erant umbri et tusci, loco cuius. u. ponere consueuerant, ut huminem pro hominem, frundem pro frondem, gungrum pro gongrum qui est piscis, cunchin pro chonchin, fretu pro freto. Lucretius libro primo, Angustoque fretu rapidum mare diuidit undis. Item libro tertio, Atque ea nimirum quaecumque acherunte profundo, acherunte pro acheronte posuit, quae ab lunioribus tamquam dicta rustico more repudiata fuerunt. Fuit aliquando o in e conuersum, nam teste Quintiliano antiqui uortices et uorsus caeteraque ad eundem modum scribebant, quam primum scripturam Scipio Aphricanus in e litteram uertisse dixit. Vnde ceruon etiam et seruon cum o. littera ultima etiam ex alio quodam capite scribere consueuerant, qua subiecta ipsi u. consonanti uocalis in unum sonum coalescere et confundi nequiret. Sed de hoc latius in littera q pertractabimus. Rursum et in dictionibus graecis nonnumque transferentes illarum quasdam ipsum o in e nostrum conuertimus, ut γονη genu, πος ut scribunt aeoles, uelut alii cum diphthongo πoυς, nos pes, unde compes quod antiqui more aeolum compos cum o scribebant. Item ubi graeci οδοντες scribunt, nos primum o abiicimus, et secundum in e nostrum conuertimus, atque dicimus dentes, quin et in dictioimbus nostris. Antiqui quoque Prisciano teste amplocti pro amplecti, et animaduorti pro ainaduerti dicebant. Item quod nos die quinto et die nono, antiquiores teste Gellio libro. x. noctium atticarum. die quinti et die noni pro adueraio copulate dixerunt. M. Cato libro originum, Igitur dictatorem carthaginensium magister equitum monuit. Mitte mecum romam equitatum die quinti, in capitolio tibi coena cocta sit. Diuus Augustus in epistolis uerba solemnia praetoris ponens inquit, die noni praetor dicit quiritibus compitalia erunt. Die pristini quoque eodem modo dicebatur, quod significat die pristino. i. priore, quod ut ait Gellius uulgo pridie dicitur conuerso compositionis ordine quamsi pristino die. Atque idem simili figura die crastini dicebatur, id erat crastino die. Similiter. M. Cato in oratione contra Furium die proximi dixit. Sed ut ait Gellius extremam istius