Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/14

Haec pagina emendata est

modum semicycli exilitatis, hoc est primum, quo reiectam uocalem fuisse notatur. Secundum uero in formam eius notae, quam uocalis in initio dictionis sequentis posita ante compositionem habebat, utputa aspirationis uel exilitatis, quo uocalem illam sic ante compositionem fuisse signatam denotatur, quoniam ut diximus, omnis dictio graeca a uocali initium sumens uel signo exilitatis uel aspirationis signatur. Si ergo sequens dictio signo exilitatis signata fuerit, signum illud secundo loco positum remanebit, ut in exemplo praehabito: Sin uero signata fuerit aspiratioins nota, et illa eadem secundo loco posita remanebit, ut si cum hac dictione οδος, quae in initio aspiratur, eadem praepositio παρα componatur scribetur sic quoque παροδος ubi primum quidem signum significat uocalem inde fuisse abiectam. Secundum uero uocalem alterius dictionis ante compositionem fuisse aspiratam. At uero uetustissimos nullum ex his signis apposuisse conspeximus, ut ex antiquis inscriptionibus in marmore sculptis saepius annotaui. Sed id ulterius prospiciendum est, que si in eius modi compositione sequens dictio ab aspirata uocali incipiat, utputa οδος, et prior dictio quae componitur in uocalem cum una illarum trium consonantium, quas exiles diximus termiinari contingat, ueluti si hanc praepositionem. μετα, quae habet. τ. consonantem exilem ante ultimam uocalem ueliuns cum hac dictione οδος componere per ea quae supra diximus, uocalis ultima a praepositoe praefata abiicitur. Itaque scribenda esset composita dictio sic, uidelicet μετοδος. Sed quia uocalis illa quae sequentis dictionis em initium aspirata erat, ex ipso. τ. consonante exili, quod erat dictionis praecedentis ex ea aspiratione, quae erat sequentis litterae. alia quaedam littera in se ipsa aspirata conficitur, uidelicet. θ. quae nihil prorsus aliud est quam. τ. ipsum aspiratum, quĩ re exilem tunc quoque consonantem puta τ in aspiratam sibi correspondentem conuersam dicimus, puta in. θ. etscribimus ac proferimus μεθοδος. Quam sane dictionem si latine tramscribere uolumus, cum aspiratione methodum transcribemus. Similiter π quae consonans est exilis in φ aspiratam conuerti potest, ut si praepositionem hanc επι cum hac dictione ημέρα, quae in principio aspiratur componamus, scribemus, et preferemus έφήμερα, hoc est ephemera. Item ex eadem praepositione επι et ηβη aspirata, quae est pubertas componitur έφεβος, qui est pubes. Vnde similiter apud nos cum. ph. aspirato scribendum est. s. ephebus, ubi nulla em diphthongus. similiter de. κ. dicendum em quod in. χ. litteram aspiratam conuertitur, cum scilicet modo consimili componi illud contingit, ut saepius in sequentibus apparebit. Verum et haec quoque quae diximus saepissime absque compositione ab antiquis obseruaua fuisse uidemus, dum. s. simili modo, ut diximus dictiones inuicem terminantut, et apud eorum poetas, primum ablatum fuit. ε. deinde τ exile propter aspirationem uocalis in alia dictione potissimum Homerus circa initium Iliados αιδεισαi θιερsηα, ubi a τε coniunctione graeca sequentis, quae em iερηα conuersum fuit in. θ. aspiratum. Sane abiectio litterarum uocalium in quĩs terminantur dictiones cum sequens incipit a uocali, ubique fere a poetis graecis obseruatur. Heomerus υiuιν tν ttoi oitν οAαiπiα δcματtVντsς lκmέρσαi ρiαμoio o λνi tυoisα δiκtσταu, At in uersibus poetarum nostrorum hoc non in scriptura aut pronumciatione uersus, sed in scansione tantummodo obseriiamus. Gtaeci uero non solum id in uersu, sed etiam in soluta oruntone obseruant, ut Demosthenes contra Aeschinem ειθοπsρ lστi ud λiσaυπερ υμον, ubi non solum abiecta fuit uocalis littera, sed duobus in locis conuersum fuuit. mexile in. θ. aspiratum. Sunt tamen nonnulla dictiones quae absque alicuius dubitatione compositae esse uidentur, et has obseruantias neque a graecis, neque a nostris habuisse constat, ut Aristippus quae ex αρiστος, qui optiuns, et ιπποσ q est equus componitur, et secundae dictionis prima aspiratur, quae cum τ exili coniuncta aspirationem Similiter Cratippus, Leucippus, Alcippe, quae omina