Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/95

Haec pagina nondum emendata est

LIB. V. - CAP. III. 89

Aquas Sextias, cum Teulonis conflixit, amplius centum et quinquaginta hostium millibus ab eo trucidatis, gensque excisa Teutonorum. Quinto citra alpes, apud Vercellas, in campis, quibus nomen erat Raudiis, ipse et Q. Lutatius Catulus, proconsul, fortunatissimo decertavere proelio adversus Cimbros. Caesa aut capta traduntur centum octoginta hostium millia. Sextus consulatus veluti praemium ei meritorum datus.

Dum bellum Servile in Sicilia exardesceret, Marius Romae, inexplebili honorum cupiditate incitatus, in id solum studebat, ut senatus auctoritatem et rerum omnium summam ad se traheret. Quum autem illius ambitioni acerrime adversaretur L. Cornelius Sylla, iamque res ad civilem discordiam spectarent, peropportune cecidit, ut bellum Sociale civium mentes alio avocaret. Namque omnes italici populi, si Latinos, Etruscos atque Umbros excipias, Romae bellum indixerunt. Quorum populorum ut fortuna atrox, ita causa fuit iustissima. Petebant enim, ut in eius civitatis ius reciperentur, cuius imperium armis tuebantur. Clarissimi imperatores romani fuerunt eo bello Cn. Pompeius, C. Marius, L. Sylla, Q. Metellus. Italicorum autem fuerunt celeberrimi duces Silo Popaedius, C. Pontidius, Telesinus Pontius, Papius Mutilius aliique. Tam varia autem fortuna italici belli fuit, ut per biennium continuum duo romani consules, Rutilius, ac deinde Porcius Cato ab hostibus occiderentur, exercitus populi romani

multis in locis funderentur, atque ad saga iretur[1],

  1. Erat sagum belli index; nec solum milites, sed omnes cives sagum induere solebant, si maior aliquis tumultus subito existeret.