Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/93

Haec pagina nondum emendata est

lium magna mercede sibi parat, quo suffragante impune abiisset, nisi Massivam, Gulussae filium, Massinissae nepotem, tunc Romae commorantem, per Bomilcarem interficiendum curasset. Iugurtha, manifestus tanti sceleris, iussus est ab senatu Italia decedere; Roma autem egressus, fertur saepe eo tacitus respiciens, postremo dixisso: urbem venalem, et ma ture perituram, si emptorem invenerit. Interim Albinus consul, renovato bello, commeatum, stipendium, alia quae militibus usui forent, maturat in Africam portare, uti ante comitia bellum conficeret. Sed postquam dilapso tempore, comitiorum dies adventabat, Albinus, Aulo fratre in castris pro praetore relicto, Romam decessit. Iugurtha, cognita Auli imperitia, intempesta nocte, de improviso Romanorum castra circumvenit. Postero die cum Aulo in colloquio verba facit: tametsi ipsum cum exercitu fame, ferro clausum tenet; tamen si secum foedus faceret, incolumes omnes sub iugum missurum; praeterea uti diebus decem Numidia decederet. Quae quamquam gravia et flagitii plena erant; tamen, sicuti regi libuerat, pax convenit.

Post Auli foedus Metello consuli Numidia evenit, acri viro, et quamquam adverso populi partibus, fama tamen inviolata. Is ubi primum magistratum ingressus est, ad bellum, quod gesturus erat, animum intendit. Postquam vero in Africam venit, callidissime Iugurtham artibus suis aggressus est. Agrorum et vicorum populatione non contentus, in ipsa Numidiae capita impetum fecit, et Thalam urbem, thesaurosque regis diripuit. Tunc Iugurtham, regni finibus excitum, per Mauros et Gaetu-