Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/89

Haec pagina nondum emendata est

83

LIBER V.
AB ANNO ANTE CHRISTVM NATVM CXXXIlI AD ANNVM LXXVI.

Capvt i.

Bellorum civilium causae. – Seditio Tiberii Gracchi et Caii Gracchi.

An. ante Chr. n. 133.An. ab urb. cond. 617.

Postquam Carthago, aemula imperii romani, ab stirpe interiit, et subactis in Hispania et Graecia populis regibusque, m^lus hostilis Romanorum mentibus decessit; ! scincet ea quae secundae res amant, lascivia atque superbia invasere. Ita quod in adversis rebus optaverant, otium, postquam adepti sunt, asperius acerbiusque fuit[1]. Namque coepere nobilitas dignitatem, populus libertatem in libidinem vertere. Ita omnia in duas partes abstracta sunt; respublica, quae media fuerat, dilacerata. Caeterum nobilitas factione magis pollebat; plebis vis soluta atque dispersa, in multitudine minus poterat. Paucorum arbitrio belli domique agitabatur[2]; penes eosdem aerarium, provinciae, magistratus; populus militia.atque inopia nrgebatur. Ita cum potentia avaritia sine modo modestiaque invadere, polluere et vastare omnia, quoad semet ipsa praecipitavit. Namque ubi primum ex nobilitate reperti sunt, quibus, cupidine victoriae, haud satis moderatus animus erat; mo-

  1. Supp. quam ipse res adversae.
  2. Supp. res publica.