Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/84

Haec pagina nondum emendata est

78 HISTORIAE ROMANAE

Caeterum quanto maior cannensis clades superioribus cladibus fuerit, vel ea res indicio est, quod qui sociorum ad eam diem firmi steterant, tum labare coeperunt, nulla profecto alia re, quam quod desperaverant de imperio. Inter quos Philippus, Macedonum rex, legatos ad poenum ducem mittit, foedusque cum eo et amicitiam iungit. Nunquam sane propius excidio Roma fuit; sed Annibalis mora et Romanorum constantia saluti fuerunt urbi atque imperio. Cnaeus et Publius Scipiones in Hispaniam missi, pene totam Carthaginiensibus eripiunt; Marcellus autem, cui Sicilia provincia decreta fuerat, Syracusas, licet Archimedis ingenio defensas, expugnat, et caetera in Sicilia tanta fide atque integritate componit, ut non modo suam gloriam, sed etiam maiestatem augeat populi romani. Per eosdem ferme dies victoria de Macedonibus, ad Apolloniam relata, regem Philippum a rerum italicarum cogitatione subito avertit.

Interea in Hispaniam, ubi, interfectis duobus Scipionibus, nullus iam dux romanus erat, P. Cornelius mittitur, illius, qui ibidem bellum gesserat, filius, quatuor et viginti annos natus. Is Carthagine nova poti us, magnam auri atque argenti vim capit, et nobilissimos obsides civitatum Hispaniae. Deinde Hasdrubalem victum Hispania expulit, et magna praeda est locupletatus, captivis hispanis sine pretio dimissis.

Dum haec in Hispania geruntur, Q. Fabius Maximus consul Tarentum cepit, in qua ingentes copiae Annibalis erant. Quinque et viginti millia captivorum vendidit, praedam militibus dispertivit, pecuniam in fiscum retulit. Quo facto complures