LIB. IV. - CAP. IV. 77
est; et quum is iterum, sinu effuso, bellum dare dixisset, accipere se omnes responderunt, et quibus acciperent animis, iisdem se gesturos.
Vere primo Annibal per Pyrenaeos montes exercitum traducit; mox traiecto Rhodano et alpibus superatis, in Italiam degreditur. Quantae copiae transgresso in Italiam Annibali fuerint, nequaquam inter auctores constat. Qui plurimum, centum millia peditum, viginti equitum fuisse scribunt; qui minimum, viginti millia peditum, sex equitum cum aliquot elephantis. P. Scipionem consulem apud Ticinum amnem, Sempronium apud Trebiam, Flaminium apud Trasimenum lacum profligat.
Tot cladibus afflicti Romani ad remedium iamdiu nec desideratum neque adhibitum, dictatorem dicendum confugiunt. Prodictatorem populus creat Q. Fabium Maximum, qui Annibalis impetum mora frangit. At mox temeritate ac praepropero ingenio Terentii Varronis consulis, cum maxima strage adversus Annibalem ad Cannas pugnatum est; caesaque eo proelio quinque et quadraginta millia peditum romanorum, duo millia septingenti equites cum Paullo consule et senatoribus octoginta, consularibus atque praetoriis aut aediliciis triginta. Post tantam victoriam dubium non erat, quin die quinto Annibal in Capitolio epulari potuerit, si (quod poenum illum dixisse Maharbalem ferunt) Annibal, quemadmodum sciret vincere, sic victoria uti scivisset. Sed Annibali nimis laeta res est visa, maiorque, quam ut eam statim capere animo posset. Itaque potiusquam Romam peteret, in Campaniam divertit, cuius deliciis mox et ipse et exercitus ardor elanguit.