Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/82

Haec pagina nondum emendata est

76 HISTORIAE ROMANAE

Capvt iv.

Causae belli punici secundi. – Romani vincuntur ad Ticinum, ad Trebiam, ad Trasimenum. – Q. Fabius Maximus prodictator creatus. – Romanorum clades ad Cannas. – Annibal in Campaniam divertit. – Philippi, Macedonum regis, legati ad Annibalem missi.- Cn. et P. Scipionum res bene gestae in Hispania. – Syracusae a Marcello captae. – Carthago nova a P. Cornelio Scipione expugnata. – Q. Fabius Maximus Tarentum capit. -Hasdrubal victus.- Syphax et Poeni a Scipione devicti. – Annibal Carthaginem revocatus. – Eius colloquium cum Scipione. – Pax firmata cum Poenis.

An. ante Chr. n. 217.An. ab urb. cond. 533.

Vix quadriennium pax inter populum romanum et Carthaginienses mansit. IIos enim angebant Sicilia Sardiniaque amissae, et stipendium etiam insuper impositum. Itaque Annibal, qui novem annos natus, ab Hamilcare patre altaribus admotus, tactis sacris iuraverat, se, cum primum posset, hostem fore populo romano, ex quo die dux Carthaginiensium est declaratus, coepit causam Tielli quaerere. Iamque nihil prolatandum ratus, Saguntum, Hispaniae urbem Romanis foederatam, evertit. Sagunti excidio nuntiato, Romani legatos in Africam mittunt ad percunclandos Carthaginienses, publicone consilio Annibal Sagunlumoppugnasset, et si, id quod facturi videbantur, faterentur ap defenderent publico consilio factum, di indicerent populo Carthaginiensi bellum. Postquam Carthaginem venerunt, quum senatus datus esset, tergiversantibus Poenis, dux legationis Q. Fabius, sinu ex toga facto: hic, inquit, vobis bellum et pacem portamus; utrum placet sumite. Sub hanc vocem haud minus ferociter, daret utrum vellet, succlamatum