LIB. IV. - CAP. III. 75
oneribus impedita, ante diem septimum idus martias ad Acgales insulas cursum intendit. Postero die, conspectis hostium navibus, quae recta via iter suum prosequebantur, e portu progreditur. Poeni viam sibi interclusam cernentes, aciem instrutmt, vi perrupturi. Sic utrinque, signo dato, acriter concurritur. Graves et propemodum immobiles Poenorum naves arbitrio suo romanae leves et expeditae assultabant. Itaque in tam impari certamine non longa victoriae mora fuit. Omnes ferme Carthaginiensium naves captae aut demersae. Ex romana classe duodecim sunt desideratae. Hanno Carthaginem revectus, poenas infelicitatis suae supplicio capitis luit. Poeni victi pacem hac lege impetrarunt, ut omnibus insulis decederent, quae sunt inter Italiam et Africam, et certum populo romano vectigal per viginli annos penderent.
Quiescentibus Poenorum armis, bellum Illyriis indicium, qui infesti in mare hadriaticum incumbebant; subactique in deditionem venerunt. Mox Galli insubres aliquot proeliis fusi; et M. Claudius Marcellus consul, occiso Viridomaro, illorum duce,
opima spolia[1] retulit.
- ↑ Opima spolia dicebantur quae summus belli dux, occiso hostium imperature, retulisset.