Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/80

Haec pagina nondum emendata est

74 HISTORIAE ROMANAE

mutationem captivorum impetrarent. Hic vero iuvat Reguli fortitudinem atque animi magnitudinem notare. Namque iuralus missus est ad senatum, ut, nisi redditi essent Poenis captivi, rediret ipse Carthaginem. Quum venisset in senatum mandata exposuit; reddi captivos negavit esse utile; illos enim adolescentes esse et bonos duces; se iam confectum senectute. Cuius quum valuisset auctoritas, captivi retenti sunt, ipse Carthaginem rediit; neque eum caritas patriae retinuit, nec suorum. Neque vero tum ignorabat, se ad crudelissimum hostem et ad exquisita supplicia proficisci; sed iusiurandum conservandum putabat.

Profectis ab urbe, una cum Regulo, Carthaginiensium legatis, maximae Romanorum copiae ex novo delectu in Siciliam missae. Attamen Carthaginienses Lilybaeum et Drepanum tenuerunt, hostium classe quasi ad internecionem deleta. Romani iam sumptibus et tacturis exhausti, a maritimo bello sibi abstinendum censuerunt. At sexennio post, quum incredibili pene Carthaginiensium constantia diutius bellum trahi viderent, C. Lutatium consulem cum classe trecentarum navium, praeter pontones aliaque navigia septingenta, Siciliam petere iusserunt. Iluc advenienti Poenorum classis adesse nuntiatur. Naves erant quadringentae, quae commeatum ad exercitum portabant, cui praeerat in Sicilia Hamilcar, Annibalis pater. Dux classis erat Hanno, nobilis Carthaginiensis, qui magno studio id agebat, ut naves onere levatas acceptis ab Hamilcare strenuis viris compleret, cumque Romanis confligeret. At Lutatius, optimum ratus Hannonis adventum Draevertere, et cum eius classe congredi