Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/75

Haec pagina nondum emendata est

LIB. IV. - CAP. II. 69

sexaginta oppida romanae fidei se permitterent. Quibus rebus animadversis, Hiero amicitiam cum Romanis inire constituit, legatosque cum mandatis de pace componenda ad consules misit.

Non displicebat Romanis Hieronem a societate punica disiungere, maxime ut res annonaria suis legionibus expeditior esset. Itaque foedus in annos quindecim pactum, quod deinceps perpetuo mansit. Romani, quum Hierone iam socio et commilitone uterentur, non diu morati, Carthaginiensium oppida complura subegerunt. Ad extremum, magna cum utilitate gloriaque populi romani, Agrigentum etiam captum, septimum intra mensem, quam[1] obsideri coeptum fuerat.

Capvt ii.

C. Duilius consul adversus classem Poenorum prospere pugnat. – Corsica et Sardinia a Romanis captae. – M. Attilius Regulus bellum in Africam transfert. – A Xanthippo victus in manus hostium venit. – Romanae classis naufragium. – Regis Hieronis in Romanos humanitas.

An. ante Chr. n. 258.An. ab urb. cond. 492.

Quartus iam annus belli Carthaginiensis exierat, nec virtutis aut fortunae Romanos poeni tebat; proeliis enim omnibus victores discesserant; opulentas urbes pugnando ceperant; aliae conditionibus in potestatem venerant. Sed quando bellum in insula gerebatur, neque commeatus, nec supplementa, quum opus esset, submitti poterant; et naves Carthaginiensium liberis et improvisis appulsibus non modo siculas urbes, ad mare positas,

luto vexabant, sed etiam Italiae oram subinde

  1. Postquam.