66 HISTORIAE ROMANAE
Romani, quum vehementer urgeret pestilentia, Pyrrhique in Italiam reditu belli timor crevisset, nihil adversus ista vel humani praesidii, vel divini intentatum reliquerunt. Manius Curius Dentatus et L. Cornelius Lentulus, consules, conscriptis legionibus, ambo in hostem profecti sunt. Lentulus in Lucaniam irruit; Samnites adortus est Curius. Excitus ad eius rei famam Pyrrhus, lustrato Tarenti exercitu suo, peditum ferme viginti millia, tria equitum recensuit. Cum his et delecta Tarentinorum iuventule ad Maleventum urbem, Romanos adortus, infeliciter dimicavit. Magna haec pugna et numero caesorum et victoriae fructu fuit. Siquidem cum Pyrrho est debellatum, cui ex Italia tandem excedendum fuit.
Superatis post mulla certamina validissimis hostibus, anno urbis conditae quadringentesimo, septimo et septuagesimo, Romani Tarentum urbem in ditionem suam redegerunt. Moenia diruta, et tributum civibus impositum. Per haec ferme tempora Samnites, Lucanos, Bruttios et caeteros populos, qui arma adversus Romanos tulerant, multari parte finium placuit Coloniae Ariminum et Beneventum deductae. Domiti Picentes; Salentini et Volsinienses Picentibus additi. Sic parta per universam Italiam pace, et auctis iam opibus, in urbe signandi argenti primum initium fuit; quum ad eam diem aes tantummodo Romae in promiscuo usu fuisset. Tunc enimvero denarii et quinarii ex argento cusi, aliique minores nummi, qui quum dupondio et semisse aestimarentur[1], ex re
sestertii appellati.
- ↑ Qui quum valerent duobus assibus et semisse.