Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/71

Haec pagina nondum emendata est

LIB. III. - CAP. IV. 65

bricium venit, pollicitus, se regem veneno sublaturum, si praemium eiusrei dignum daretur. Fabricius indignum facinus aversatus, regem monuit, uti ageret circumspectius, videretque quorum hominum quamque fidelium ministerio uteretur. Pyrrhus tantae virtutis experimento commotus; simul quod bellum haud laeto iam animo prosequeretur, inducias cum Romanis pactus est, ut Syracusanis auxilio veniret, quos iamdiu Carthaginienses obsidebant. Sic enim et romanum bellum honeste declinari posse sperabat, et imperium insulae locupletissimae occupari.

Exercitu in insulam traiecto, magna Siculorum alacritate exceptus est Pyrrhus, oppida sua, copias, pecunias, naves certatim tradentium. Erat enim ea tempestate magna regis fama; et Siculi per annos sane multos externa simul et civilia bella, et nocentius utrisque malum, herile imperium passi, vel mediocrem aliquem principem gratantibus animis laturi videbantur. Sed tamen ipse paullo post ad exigendas ab invitis pecunias, ad potentiorum caedes versus, atque ex priore lenitate ad superba imperia et supplicia praeceps, immane odium in se concitavit. Itaque, aversis animis, complures populi ab eius amicitia desciscentes, ut cuique opportunum erat, alii Poenis, alii Mamertinis se applicuerunt. Inter haec non ingrata regi sociorum italieorum legatio venit, quae caeteris amissis, vix paucas urbes hostem a moenibus aegre submovere questa, honestam discedere cupienti causam praebuit, ut partibus laborantibus auxilio futurus, non eiectus ex insula, in Italiam reverti voluisse videetur.