Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/63

Haec pagina nondum emendata est

LIB. III. - CAP. II. 57

apud hosles, ac si nemo romanus in Samnio esset; seu ferox adolescens indignitate accensus, quod omnia in dictatore viderentur reposita esse, seu occasione bene gerendae rei inductus, exercitu instructo, parataque acie, cum Samnitibus conflixit. Ea vero fortuna pugnae fuit, ut viginti millia hostium caesa eo die tradantur. Aliis deinde cladibus subacti Samnites pacem a dictatore petiere; cum quo pacti, ut singula vestimenta militibus et annuum stipendium darent. Ita deductus ex Samnitibus exercitus. Dictator triumphans, urbem in gressus, se dictatura abdicavit.

Samnites, quia de pacis conditionibus agebatur, inducias annuas ab urbe retulerunt. Nec earum ipsarum sancta fides fuit; adeo postquam Papirium abiisse magistratu nuntiatum est, arrecti ad bellandum Samnitium animi sunt. T. Veturio Calvino, Sp. Postumio consulibus, bellum reparant duce C. Pontio, Pontii Herennii filio. Hic exercitu Samnitium educto, circa Caudium castra, quam potest occultissime, locat: inde ad Calatiam, ubi iam Romanorum exercitum esse audiebat, milites decem pastorum habitu mittit; pecoraque diversos, alium alibi, haud procul romanis ponere iubet praesidiis. Ubi inciderint in praedatores, ut idem omnibus sermo constet: legiones Samnitium in Apulia esse, Luceriam omnibus copiis circumsedere, nec procul abesse quin vi capiant.

Haud erat dubium, quin Lucerinis opem Romanus ferret, bonis ac fidelibus sociis. Ea modo,

qua irent, consultatio fuit[1]. Duae ad Luceriam

  1. Id solam consultatum, deliberatum est, qua via irent