Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/61

Haec pagina nondum emendata est

LIB. III. - CAP. I. 55

romani, praeire verba, quibus se pro legionibus devoveret; deinde armatus in equum insiluit, ac se in medios hostes immisit. Coftspeclus ab utraque acie aliquanto augustior humano visu; et omnis terror cum illo latus signa primo Latinorum turbavit, deinde in totam aciem penitus pervasit. Ubi vero corruit obrutus telis, inde iam haud dubie consternatae cohortes Latinorum fugam ac vastitatem late fecerunt. Simul et Romani, clamore sublato, principia Latinorum perturbant; hastisque ora fodientes, primo robore virorum caeso, per alios manipulos, velut inermes, prope intacti evasere; tantaque caede perrupere cuneos, ut vix quartam partem relinquerent hostium. Qui Latinorum pugnae superfuerunt, multis itineribus dissipati, quum se in unum conglobassent, Vescia urbs eis receptaculum fuit.

Inde fallacibus litteris circa Latium nomenque volscum missis, quia qui non interfuerant pugnae ad credendum temere faciliores erant, tumultuarius undique exercitus conscriptus convenit. Huic agmini Torquatus consul ad Trifanum occurrit, et priusquam castris locus caperetur, pugnatum debellatumque est; adeo enim accisae res erant, ut consuli victorem exercitum ad depopulandos agros eorum ducenti dederent se omnes Latini, deditionemque eam Campani sequerentur. Latium Capuaque agro multati. Latinus ager, privernati addito agro, et falernus, qui populi romani fuerat, usque ad Vulturnum flumen, plebi romanae dividitur. Extra poenam fuere Latinorum Laurentes, Campanorumque equites, quia non desciverant. Cum Laurentibus renovari foedus iussum, renovaturaue ex