Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/51

Haec pagina nondum emendata est

LIB. II. - CAP. VII. 45

Galli, nova re trepidi, arma capiunt; sed primo concursu haud maiore momento fusi quam ad Alliam vicerant. Iustiore altero deinde proelio ad octavum lapidem Gabina via vincuntur. Ibi caedes omnia obtinuit; castra capiuntur, et ne nuntius quidem cladis relictus. Dictator, recuperata ex hostibus patria, triumphans in urbem redit; ac parens patriae conditorque alter urbis haud vanis laudibus appellatur.

Capvt vii.

Censurae initium. - Praetura urbana et curulis aedilitas. - Ludi scenici instituti. - Bellum gallicum. - T. Manlius Torquatus. - M. Valerius Corvus. - Libri Sibyllini inspiciuntur. - Lectisternium.

An. ante Chr. n. 362.An. ab urb. cond. 388

Idem annus, quo tribuni militum pro consulibus magistratum iniere, censurae initium fuit, rei a parva origine ortae; quae deinde tanto incremento aucta est, ut morum disciplinaeque romanae penes eam regimen; senatus equitumque centuriae, decoris dedecorisque discrimen sub ditione eius magistratus; publicorum ius privatorumque locorum, vectigalia populi romani sub eius nutu atque arbitrio essent.

Per aliquot annos tribuni militum consulari potestate modo tres, modo quatuor, modo octo, tum patricii, turi) plebeii ordinis creati. Tandem vero C. Licinius Stolo et L. Sextius, tribuni plebis, tres leges promulgavere adversus opes patriciorum et pro commodis plebis; unum de aere alieno, ut deducto eo de capite, quod usuris pernumeratum