Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/49

Haec pagina nondum emendata est

LIB. II. - CAP. VI. 43

damnatus ob praedam veientanam quindecim millibus gravis aeris[1], Ardeam in exsilium abiit, precatus ab Diis immortalibus, ut, si innoxio sibi ea iniuria fieret, primo quoque tempore desiderium sui civitati ingratae facerent. Expulso cive, quo manente, si quidquam humanorum certi est, capi Roma non potuerat, legati abClusinis veniunt, adversus Gallos Senones auxilium petentes. De auxilio nihil impetratum. Legati tres, M. Fabii Ambusti filii missi, qui senatus populique romani nomine agerent cum Gallis, ne a quibus nullam iniuriam accepissent, socios populi romani atque amicos oppugnarent. Legati contra ius gentium arma capiunt. Quin etiam Q. Fabius, evectus extra aciem equo, ducem Gallorum, per latus transfixum hasta occidit; spoliaque eius legentem Galli agnovere, perque totam aciem, romanum legatum esse signum datum est. Omissa inde in Clusinos ira, Galli legatos Romam mittunt questum iniurias, postulatumque, ut pro iure gentium violato Fabii dederentur. Senatui nec factum placebat Fabiorum, et ius postulare barbari videbantur. Sed tanto plus gratia atque opes apud populum romanum valuere, ut, quorum de poena agebatur, tribuni militum consulari potestate in insequentem annum crearentur.

Galli postquam acceperunt, ultro honorem habitum violatoribus iuris humani, flagrantes ira, confestim signis convulsis, Brenno duce, Romam con-

  1. Aeris gravis nomine donati fuerunt asses a pondere librali, quo primum Romae cusi sunt anno urbis conditae fere ducentesimo. itaque quum scribimus: quindecim millia aeris gravis idem plane est ac si ponamus: quindecim millia assium.