40 HISTORIAE ROMANAE
tandem cogitassent, quae aequandae libertatis[1] essent, missi tres legati Athenas, iussique inclytas leges Solonis describere, et aliarum Graeciae civitatum instituta, mores iuraque noscere. Quum post triennium legati cum atticis legibus rediissent, inita ratio est, ut et consules et tribuni plebis magistratu se abdicarent, atque ut decemviri maxima potestate sine provocatione crearentur, qui et summum imperium haberent, et leges scriberent.
Itaque anno trecentesimo altero[2], quam condita Roma erat, iterum mutatur forma civitatis, ab consulibus ad decemviros, quemadmodum ab regibus ante ad consules translato imperio. Quum autem decemviri tabulas decem[3] summa legum aequitate prudentiaque conscripsissent, decemviros alios subrogaverunt, quorum non similiter fides nec iustitia laudata. Ergo horum ex iniustitia subito exorta est maxima perturbatio et totius commutatio reipublicae; qui duabus tabulis iniquarum legum additis, libidinose per omne imperii tempus et acerbe et avare populo praefuerunt. Nota scilicet illa res et celebrata monumentis plurimis litterarum, quum L. quidam Virginius virginem filiam propter intemperiem Appii Claudii, unius ex illis decemviris, in foro sua manu interemisset, ac moerens ad exercitum, qui tum erat in Algido, confugisset, milites bellum illud, quod erat in manibus, reliquisse, et primum montem Sacrum, deinde Aventinum armatos insedisse. Quo factum est, ut non finis solum idem decemviris, qui re-