Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/42

Haec pagina nondum emendata est

36 HISTORIAE ROMANAE

castris positis, populatur agrum romanum. Missi de pace ad Marcium oratores atrox responsum retulerunt. Iterum deinde iidem missi non recipiuntur in castra. Sacerdotes quoque suis insignibus velatos isse supplices ad castra hostium traditum est; nihilo magis quam legatos flexisse animum. Tum Veturia mater, et Volumnia uxor duos parvos ex Marcio ferens liberos, cum ingenti mulierum agmine in castra hostium eunt. Ibi irata matris verba, uxoris ac liberorum amplexus, fletusque ab omni turba mulierum ortus fregere tandem virum. Complexus inde suos dimittit; ipse retro ab urbe castra movit. Abductis deinde legionibus ex agro romano, invidia rei oppressum periisse tradunt; alii alio leto.

Volscis deinde, Aequis et Hernicis devictis, lex agraria primum Romae promulgata. Sp. Cassius consul dimidium agri publici Latinis, dimidium plebi divisurus, ubi primum magistratu abiit, populi iudicio damnatur necaturque. Haud diuturna tamen ira populi in Cassium fuit. Dulcedo agrariae legis ipsa perse, dempto auctore, subibat animos; accensaque ea cupiditas est malignitate Patrum, qui, victis eo anno hostibus, milites praeda fraudavere.

Interea Veiens hostis, assiduus magis quam gravis, contumeliis saepius quam periculo animos agitabat. Tum Fabia gens senatum adiit. Fabius consul pro gente loquitur: « Patres conscripti, ait, vos alia bella curate; Fabios hostes Veientibus date; nostrum id nobis, velut familiare bellum, privato sumptu gerere in animo est. » Gratiae ingentes actae. Consul e curia egressus, comitante Fabiorum