Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/41

Haec pagina nondum emendata est

LIB. II. - CAP. IV. 35

Capvt iv.

Tribuni plebis creati. – Oppida Volscorum capta. – C. Marcius Coriolanus. – Lex agraria primum promulgata. – Sp. Cassius damnatus necatusque. – Fabiae gentis pugna et caedes ad Cremeram fluvium. – Volsci, Aequi et Sabini devicti. – Lex agraria iterum agitata.

An. ante Chr. n. 492An. ab urb. cond. 260.

Agi deinde de concordia coeptum, concessumque in conditiones, ut plebi sui magistratus essent sacrosancti, quibus auxilii latio adversus consules esset: neve cui Patrum capere eum magistratum liceret. Ita tribuni plebis creati duo, C. Licinius et L. Albinus. Per secessionem plebis Sp. Cassius et Postumius Cominius consulatum inierunt; quibus consulibus, oppida quaedam Volscorum capta. In his Corioli, virtute praesertim C. Marcii, adolescentis et consilio et manu prompti, cui cognomen postea Coriolano fuit.

Per haec ferme tempora, quum foris quieta omnia a bello essent, et domi sanata discordia, aliud multo gravius malum civitatem invasit, caritas annonae. Quum autem magna vis frumenti ex Sicilia esset advecta, atque in senatu agitaretur, quanti plebi daretur, Marcius Coriolanus venisse tempus inquit premendae plebis, recuperandique iura, quae extorta secessione ac vi a Patribus essent. Tribuni plebis irati diem Coriolano dixerunt, qu^ damnatus absens in Volscos exsulatum abiit, minitans patriae, hostilesque iam tum spiritus gerens. Mox quum omne volscum nomen ab Romanis defecisset, C. Marcius imperator ad id bellum lectus una cum Attio Tullo, ad quintum ab urbe lapidem