34 HISTORIAE ROMANAE
Servilius lenibus remediis aptior, concitatos animos pollicitationibus flexit, et copias contra Volscos eduxit. Primo statim incursu pulsi hostes; posteroque die Suessa Pometia capta, et praedae data.
Fusis deinde Volscis, Aequis et Sabinis, recrudescit seditio plebis. Et primo agitatum dicitur de consulum caede; deinde, Sicinio quodam auctore, in Sacrum montem secessit, tria ab urbe millia passuum. Pavor ingens in urbe, metu que mutuo suspensa erant omnia. Timere relicta ab suis plebs violentiam Patrum; timere Patres residem in urbe plebem. Placuit igitur oratorem ad plebem mitti Menenium Agrippam, facundum virum, et quod inde oriundus erat, plebi carum. Is intromissus in castra, prisco illo et horrido modo, nihil aliud quam hoc narrasse fertur: « Tempore, quo in homine non, ut nunc, omnia in unum consentiebant, sed singulis membris suum cuique consilium, suus sermo fuerat, indignatas reliquas partes, sua cura, suo labore ac ministerio ventri omnia quaeri; ventrem in medio quietum, nihil aliud quam datis voluptatibus frui. Conspirasse inde, ne manus ad os cibum ferrent, nec os acciperet datum, nec dentes conficerent; hac ira dum ventrem fame domare vellent, ipsa una membra totumque corpus ad extremam tabem venisse. Inde apparuisse, ventris quoque haud segne ministerium esse, nec magis ali, quam alere eum; reddentem in omnes corporis partes hunc quo vivimus vigemusque, divisum pariter in venas maturum confecto cibo sanguinem. » Comparando hinc quam intestina corporis seditio similis esset irae plebis in Patres, flexisse mentes hominum.