Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/35

Haec pagina nondum emendata est

LIB. II. - CAP. I. 29

rex ipse cum legionibus sequebatur. Obviam hosti consules eunt. Valerius quadrato agmine peditem ducit; Brutus ad explorandum cum equitatu antecessit. Aruns, ubi Brutum agnovit, inflammatus ira concitat calcaribus equum, atque in ipsum consulem dirigit. Quum sensisset in se iri Brutus, avide se certamini offert; adeoque infestis animis concurrerunt, ut contrario ictu uterque transfixus, moribundi ex equis lapsi sint. Commissa pugna, fugatisque Tarquinii copiis, P. Valerius consul triumphans Romam rediit; et quanto tum potuit apparatu, collegae funus fecit, quem matronae annum, ut parentem luxerunt, quod tam acer ultor violatae pudicitiae fuisset.

Valerius tamen, ut sunt mutabiles vulgi animi, regnum affectare dictus est, quod nec collegam subrogasset in locum Bruti, et in excelsiore loco Veliae coepisset aedificare, eo ipso, ubi rex Tullus habitaverat. Quum haec vulgo crederentur, consul, vocato ad consilium populo, submissis fascibus in concionem ascendit. Quumque omnem ab se suspicionem removisset, aedes suas detulit sub Veliam. Deinde legem tulit de provocatione adversus magistratus ad populum. Quo facto, slatim secures de fascibus demi iussit, poslridieque sibi collegam Spurium Lucretium subrogavit, suosque ad eum, quod erat maior natu, Hptores transire iussit, insliluilque primus, ut singulis consulibus, alternis mensibus, lictores praeirent, ne plura insignia essent imperii in libero populo, quam in regno fuissent. Inde Valerio cognomen factum Publicolae est. Mox suffectus in Spurii Lucretii demortui locum M. Horatius Pulvillus. Ilaec post exactos reges domi