Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/34

Haec pagina nondum emendata est

58 HISTORIAE ROMANAE

regis deminutum Patrum numerum, primoribus equestris gradus lectis, ad Irecentorum summam explevit. Et quia quaedam publica sacra per ipsos reges factitata erant, ne ulla in re esset regum desiderium, regem sacrificulum creant, quem pontifici subiecere, ne additus nomini honos aliquid libertati officeret. Ac nescio, an, nimis undique eam minimis quoque rebus muniendo, modum excesserint. Namque Tarquinium Collatinum, alterum ex consulibus, ob regium genus et nomen, abdicare se consulatu, et urbe excedere coegerunt. Brutus autem collegam sibi comitiis centuriatis creavit P. Valerium, quo adiutore reges eiecerat.

At praeter omnium opinionem, per dolum ac proditionem prope libertas amissa est. Erant adolescentes aliquot romani, aequales sodalesque adolescentium Tarquiniorum, assueti more regio vivere. Quum hi de accipiendis clam nocte in urbem regibus, domi apud Vitellios fratres essent collocuti; assumptis in societatem consilii Tito Tiberioque, Bruti consulis filiis, sermonem eorum ex servis unus excepit, qui rem ad consules detulit. Datae ad Tarquinios litterae manifestum facinus fecerunt. Itaque proditores extemplo in vincula coniecti, sumptumque de illis supplicium est, eo conspectius, quod Bruto patri poenae de liberis capiendae ministerium consulatus imposuit; et qui spectator erat amovendus, eum ipsum fortuna exactorem supplicii dedit.

Postquam dolo viam obseplam vidit Tarquinius, bellum aperte moliendum ratus, contractis Veientium et Tarquiniensium copiis, in agrum romanum venit. Equitatui praeerat Aruns, Tarquinii filius;